# Opera omnia. Vol. 2 395.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 395.1 to 395.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/395.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/395.1

Nam alioquin vt vno dunaxes non coëunt in nasum, quatenus ambae taxat oculo aperto praeter rem distinctè ab pso conspectam aliae circùm multae quà patet hemisphaerium visibile visione confusa videntur; ita cùm vtroque oculo aperto conspicimus illorum vno aliquid visione distin cta, alio simul conspicimus visione confusa, quicquid ipsi per hemisphaerium patet. Vnde & fit, vt vno prospectu ampliùs, vtroque oculo, quàm altero solùm videamus, quoniam Vni aliqua patent, quae alij à naso, partibusve aliis vicinis teguntur. At, inquies, cùm axis oculi vnius in vnum punctum dirigitur; nonne axis alterius in aliud quoque dirigitur, & par est ratio vt per vnum, ac per alterum distinctè videamus? Quamobrem ergo non utroque id quod est vtrique obiectum videmus; atque idcircò obiectos vtrique chara cteres legimus? Respondeo causam esse, quòc dum axis oculi vnius intenditur, axis alterius relaxetur, sicque vnus agat altero feriante Res est similis, ac dum erecti, seu in pedes consistimus. Nam, si attendas, nunquam ex aequo vtrique insistimus pedi, sed alter solum connititur, & corporis onus incumbens sustentat, alter verò, vt subleuatus onere veluti otiatur, ac leuiter solùm, & quasi perfunctoriè coadiuuat. Ex quo fit, vt quia duierecti paullò diutiùs consistimus, pes ille lassatur, ideò alternis subleuetur, ipse pondere corporis reclinato in alium, ac eo sustinente laborem, ipse interim sua vice ferietur. Idem, si attendas, obseruabis quoque inter sedendum, recubandum, aut quovis alio corpotis situ; nam sedentes habemus semper cerpus reclinatum in coxendicem alteram, ac pari ratione vices commutamus. Idem etian inter agendum cùm vtraque manu operandum est; est enim semper labor vnius, quàm alterius potior; neque non solemus dare pariter vtrique suas vices. Itaque eodem ducti haturae alter oculorum intenditur semper laboremque visionis sustinet praecipuum, hoc est ad aliquid distinctè conspiciendum intenditur, altero interim otiante, & confusè solum, atque adeò quasi perfunctoriè, negli genterque conspiciente; cùm & iste possit alternis in se laborem suscipere, subleuaréque illum per vices. Nimitùm videtur Natura instituisse geminas parteis, non solùm vt vna fortè mutilata, deficientéve, alia suppetat, sed etiam vt altera alteri & auxilio sit, & leuamen ferar. An verò potest in oculis argumentum ex coitione neruorum Opticorum duci?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
