Latin
395.6 to 395.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 395.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Certè, si duas chordulas in medio nexas, alteris extremis ad clauos defixeris, alteris vtraque manu apprehensis alternatim trahas, videbis constanter ex sola vnius attractione alteram relaxari; ac facilè proinde maginabere neruos Opticos coitionis, seu nexus ope ita esse comparatos, vt quatenus sint alicuius motus voluntarij parricipes, altero intenso alter relaxetur. Quanquam non Videri coitionem esse ad relaxandum, intendendumque necessariam probat exemplun uenis, qui cùm res vidisset perinde ac caeteri, deprehensus est à Vesalio neruos haolisse praeter morem non conuexos, sed disraratos; vt praeteream, quia chordularum tractio facta manu dextra portionem defi xam dexteram relaxat arguere posse intensionem oculi non dextri, sed sinistri à dextra parte cerebri fieri; quod nescio an admitti possit. Vtcumque sit, dubium non est, quin altero axe intenso, agentéque, alter relaxetur, otiosúsque sit; atque idcircò oculorum altero distinctè vidente, alter confusè solùm videat. Notandum verò nos axem illum sponte naturae intendere, oculumve dirigere, qui nobis obtigit valentior. Nequicquam est enim, quod supponitur ab Aristotele saepiùs requirente, cur non vt geminarum partium, ita ipsorum oculorum alter altero sit ro bustior: quod idem de geminis aliis Sensuum organis, &auribus praesertim sentit. Siquidem vix quemquam reperias, qui vt manum alteram, alterum pedem fortiorem habet, non ita se habere alteram aurem, alterum oculum aut agnouerit, aut admonitus agnoscere perfacilè possit. Nempe vt indeliberatò, ac naturae sponte percutiendo, accipiendóque manum fortiorem adhibemus, &insistendo, impingendóque pedem; sic aurem potiorem adhibemus foramini, per quod sese insinuat sonus, quem percipere volumus distinctè; &potiorem oculum iis indiculis, per quae collineamus ad quidpiam distinctè videndum. Tametsi enim bombardario, aut sagittario interdum contingat, vt imbecilliore oculo collineet; in causa est vis manuum dispar, ob quam seu bombardam, seu arcum lustentare appositè ad oculum fortiorem perinde non potest: sed fac aliunde sustentari, &potentior statim oculus adhibebitur. Sic potentior quoque statim adhibetur Telescopio, Engyscopióque, &quamvis res esse videatur inassuetis indifferens, non perinde tamen assuetis apparet.