Latin
397
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 397-2
Unproofread scanNot analysed yet
vino creati, seu prae intemperie excitati ita commouentur, cerebrúmque simul conturbant, vt Opticorum neruorum situm suam ad originem peruertant; vnde &species rerum visarum ad facultatem sic perferantur, vt si ex oculorum ipsorum detortione prouenirent? Quamobrem verò res etiam vno oculo, vt in memoratis exemplis, multiplices apparent? An-non, quòd in priore casu, dum visionis axis non intenditur, nec appensus globulus speciatim inspicitur, vlteriora lucida locis interstincta sic immittant radios in interstinctas retinae parteis, vt interceptus singulis globulus speciem quandam vmbrae in singulis creet, vnde &totuplex, quotuplicia sunt lucida appareat? In posteriore autem radij, licet ex eadem re adueniant, ita tamen ob foraminula intercepto opaco seiuncta in interstinctas pupillae parteis incidant, vt retinam quoque in interstinctis partibus feriant, &vnius rei quasi plurium nterstinctarum apprehensio fiat. Verùm de Visu, déque Sensibus vocatis Externis esto dictum satis.