# Opera omnia. Vol. 2 397

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 397. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/397

Ac in digitis quidem ita euenit, quod pars Indicis in pollicem versa compara tata sit, vt apprehendat aliquid concurrendo, seu simul nisum exprimendo cum pollice; & pars medij in annularem versa, apprehendat aliquid concurrendo, nisumve exprimendo cum annulari: atque idcircò medio deuexc supra indicem, index globulum apprehen dat, tanquam se inter, & pollicem, ac medius tanquam inter se, annularémque constitutum; vnde & quia regiones inter indicem, & pollicem; ac inter medium, & annularem sunt inter se planè diuersae, neque possunt simul eundem globulum capere; eapropter sit, vt globulus tanquam duplex apprehendatur. In oculis verò eadem ratio est; nam radi ex dextro oculo prodeuntes ita comparati sunt, vt res apprehendant concurrendo, con nitendove cum coniugatis ex sinistro, & pro deuntes ex sinistro cum iisdem consimiliter, dc proinde fit, vt quia detortis oculis non iam lidem cum iisdem coëunt, sed cum disparatis, hatisque ad apprehendendum cum diuersis diuersa; sicque rem vtrimque vt diuersam apprehendant, dextri quidem cum disparatis sinistris, tanquam si non cum ipsis, sed cun coniugatis vnam apprehenderent; & sinistri cum disparatis dextris, tanquam non cum ipsis, sed cum coniugatis apprehende rent aliam. Quippe & res aliunde se perinde habet, dum in speculo concauo flammu Gassendus de Animalibus. la candelae gemina apparet, quòd ex sini stro latere reflexio fiat in oculum dextrum & ex dextro in sinistrum, absque vlla radio rum communicatione ex sinistro latere in sinistrum oculum, aut ex dextro in dextrum, ac oculis sese perinde habentibus vi si dexter cum sinistro, sinister cum dextro nihil communicarent. Causa porrò generalis tam in digitis, quàm in oculis petitur ex destinatione neruorum, partiúmque ipsorum, quae provt ab obiectis externis, eorum ve speciebus, aut radiis hoc illove modo mouentur, hanc vel illam impressionem spirituum interuentu in cerebro creant, & haec vel illa sequitur in facultate apprehensio; quod heic pluribus dicendum non est. Adnotare praestat, si quis à natura, morbo, aut casu aliquo oculos detortos sic habuerit, vt dum digitis detorqueri solent, fore vt res dupliceis videat, qualem nos vnum vidimus, cui alter oculorum fuerat graui quodam ictu conuulsus. At cur etiam ebrij res geminas vident?cur furiosi quoque, Eumenidum veluti demens videt agmine Pentheus, Et Solem geminum, & dupliceis se ostendere Thebas. An-non, quòd maligni, tetrique vapores seu

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
