# Opera omnia. Vol. 2 425.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 425.1 to 425.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/425.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/425.1

CAPVT PRIMVM. Quid Intellectus Humanus, & quotuplex? VPEREST altera seu pars, seu facultas interna cognoscens, quam & distinctam à Phantasia, & Hominis pro priam Aristoteles prae aliis agnouit. Ipsa est, quam nomine proprio Intellectum seu Mentem dixit, siquidem ta mersi haec vox interdum tribuatur Animalibus caeteris; id tamen impropriè, ac ab iis ferè Authoribus, qui Mentem à Phantasia indiscretam habent; quo pacto ait Lucretius, patefactis tempore puncto Carceribus, non posse tamen prorumpere equorum Vim cupidam tam de subitò, quàm Mens auet ipsa. sippellat ille praetereà, vt iam adnotauimus, λον Rationem, & τὸ λογικὸν Rationalem partem. Nimirum tametsi ex iis, quae disputata antè sunt, ratio quaedam Brutis tribuatur; illa lamen impropria, analogicáque est; & quae Homini competit, non modò Ratio κατ᾽ ἐξοχεν excellenter dicta, seu suprema est; sed est etiam ciusmodi, vt ne vestigio quidem agnoscatur in Brutis. Praetereo autem nomina alia, vt cum Latinis Animus dicitur, & Graecis τὸ τῆς Wγτος ἡγεμονικὸν Pars Animae princeps, & quae alia id genus sunt. Adnoto verò me seu-partem, seu facultatem ideò dixisse, quòd institutum sit de Mente, seu Intellectu dicere, non modò vt nuda, meráque facultas; sed etiam vt pars essentialis, substantialisve Hominis est, ac ideò est idem cum ipsa Rationali nnima, quatenus quidem vt Rationalis, & se posita vegetante, sentientéque parte spectatur. Etenim non alia ratione complecti licen sinnia, quae dicenda de ipsa sunt ac speciatim iam sternere ad adstruendum eius Immortasstatem. Nam forte quidem res expediri & pauris, & facilè posset, si cum Epicuro, DemocriGassendus de Animalibus ONV to, & aliis Mentem corpoteam statuentibus, tueri liceret esse Mentem vnam eandémque rem cum Phantasia, ac ideò in Brutis quoque esse Mentem, quae ab Humana non tam substantia, quàm perfectione diuersa foret; idque obseruato praesertim discrimine Mentis maiore inter plerosque homines, quàm obseruetur aliquos inter Homines, & pleraque Bruta: verùm quia posset exinde deduci aut mortalem esse Mentem Hominis, si Brutorum mortales sint; aut immortaleis esse Brutorum, si sit Hominis immortalis; quod vtrumque Sacra Religio non fert; ideò adnitendum quoquo modo est, vt congruè ad ea, quae ab ipsa sunt definita, philosophemur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
