# Opera omnia. Vol. 2 429.1-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 429.1 to 429.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/429.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/429.1

Vt vne autem verbo habeas quae fuerit Philoponi interpretatio, is censuit Aristotelem nomine Intellectus passiui intellexisse Phantasiam, quam corrumpi mirum non sit, cum sentienti animae insit re distinctae à Rationali. Intellectum actiuum, & Intellectum actu eundem esse (proptereà enim Philoponus, quo loce deberet Intellectum ποιητικον actiuum dicere, dicit potiùs ἐνεργεία νοῦν Intellectum actu. ) In tellectum verò actu, & Intellectum potesta te non duos esse Intellectus reipsa distinctos, sed vnicum, qui nunc spectetur, vt est potestate, quemadmodum in pueris, nunc, vt actu, quemadmodum in adultis; idque seu actu intelligant, seu spectentur vt habitum intelligendi obtinent, quo sensu appelletur etiam νοῦς κατʼ ἐξ" Intellectus habitu. Eundem proinde esse Intellectum, qui omnia faciat, & omnia fiat, provt omnium typos in seipso describit. Provt est actiuus, dici substantiâ actum, siue substantiâ agere, quoniam agit scientia, quae est scientis forma, & forma non modò substantia, verùm etiam magis substantia, quàm materia est. Dici Intellectum actiuum semper intelligere, non quod idem semper, sed quòd aliquis in toto Mundo, hoc est nisi meus, saltem tuus, aut alius, semper intelligat. Non recordari nos post mortem eorum, quae priùs no uerimus, quoniam Phantasia aboletur, à qua intellecta dependent, atque ita de caeteris Nihil verò necesse est pari modo deducere quatenus Latini Interpretationem hanc artipuerint, variauerintve; cùm exceptis paucis, qui dari Intellectum Agentem (sic enim familiariùs, quàm Actiuum vocant) pernegauerint, constet caeteros admittenteis Intellectum duplicem, hoc est tam Agentem, quàm oppellatum potestate, seu potentia, vel possibilem (ita enim potiùs quàm Patientem dicunt, cùm Materialem etiam ob Analogiam cum materia, Graecorum, atque Arabum imitatione, nominent) facere hos duos Intellectus aut vnam, eandémque Rationalis Animae facultatem, quae duo munera sortiasut, aut duas non re, sed ratione, seu, vt loquuntur, formaliter, vel ex natura rei di sinctas.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
