# Opera omnia. Vol. 2 43.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 43.1 to 43.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/43.1

Caeterùm, vt inde incipiam: ostendit quidem Sensus, & Ratio esse intra terram calorem; at vigere quoque intra terram flammas (nisi dum Terra intremiscit) neque vlla sensus obseruatio patefacit, neque etiam ratio suaderi permittit. Quippe nulla flamma creari, perseueraréque diu potest, nisi libertas aëris sit; tum ob immensam dilatationem, in quam halitus inflammatione diffunditur; tum ob repurgationem fumi, ac fuliginis, quae nisi procul amandetur, & marcescere cogit flammam, & breui illam suffocat: tum ob continentem successionem noui, nouique aëris, qui flammam propellat; vt ex supra-dictis manifestum est. Quamobrem cùm haec libertas non detur in cauis subterraneis; non apparet sanè quemadmodum flamma possit in iis gigni, aut tantillum perseuerare. Quòd si flammae in pluribus locis eructatae appareant; eae videntur gigni eo pso, quo & apparent tempore; dum videlicet halitus intra cauernas propè superficiem conclusus eo modo incalescit, concipitque flammam, quo iam dictum est; & in ipso indammationis nisu claustrum effringit, quà est debilius, supernè videlicet; ac libertatem seris nactus, inflammationem illeic prolatat, flammáque tandiù seu continenter, seu interruptis vicibus durat, quandiu subest pinquis materies, quae pari ratione exhalabilis fieri flammae pabulum possit. Heinc praetereo imprimis illam satis vulgarem sententiam, quae Solem statuit causam caloris, incendiorumque subterraneorum; quippe cùm non appareat, vt iam antè innuimus, quî possit tam altùm in terram Sois calor penetrare, qui vix ad pedes omninò paucos superficiem calefacit; cùm & inter superficialem, subterraneumque calorem succedat regio frigida, aut certe minùs calida, quae deberet esse calidior. Verisimilius dici posset esse internum Terrae calorem, quasi animalem; neque esse magis illius requirendam causam, quàm eius, qui in homine, equo, tauro, aliove Animali est; quasi ipsi sit perinde ac istis tum ad sui conseruationem, tum ad varias rerum generationes, aliáque munia necessarius. Verumtamen & res videtur ad summum analogica; &, vt non desint alia deesse saltem videtur intra terram motus, qui interiori motui cordis, arteriarúmque respondeat; & sine quo neque creari, neque foueri intra Animal calor possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
