Latin
431.1 to 431.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 431.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
vem formam, indiuidua, seu eadem, atque inuariata; cùm ipsa alioquin Rationalis Anima non indiuidua ex eo probetur, quòd ope rationem habeat ἀνελισομένη reuolutam, seu eiusce reuolutionis, qua nunc ad alia consideranda vertatur, nunc ad seipsam redeat. Assumit etiam Aristotelem extendere interdum vocem Intellectus ad omnem facultatem, quae ex seipsa ad agendum excitatur, adeò vt ipsam Phantasiae quoque aliquando attribuat: donare autem ipsum propriè Intellectus nomine τὸν ψυχικον λέγον, ὡς πρπεχῶς κα τὰ τῶν νοῦν ὀριζόμενον Rationem animae, tanquam proximè terminatam, cohaerentemque cum Intellectit, participato intellige. Declarat subinde illas Intellectus agentis, patientis, caeterásque denominationes accipiendas esse penes Animam, ipsamque Rationem, quae ipsa quoque Intellectus dicatur, &sit. Animam itaque, seu Rationem posse duobus modis spectari; vno, quatenus in se manet, in seipsam, ac rerum species, quas congeneas habet, conuertitur, à superiore Intellectu, cui vnita, congenitáque est, &à quo, vt illuminante perficitur, non recedit, sed ipsum imitatur, ac seipsa, vt vita prima fruitur: Altero quatenus propensionem habens ad noscitandum res corporeas, ac sensibileis, extra se quasi progreditur, &ad habendum illarum species, seu notiones, interuentu sensus, ac Phantasiae, quasi ad secundas vitas fertur: atque id quidem se dupliciter habens; aut videlicet imperfectè, quatenus potest quidem eas spe cies habere, sed nondum tamen eas obtinet; aut perfectè, quatenus putà eas iam obtinet ipsisque internas applicans, intelligere iuxta illas potest. Et Rationem quidem priore illo modo, seu provt est manens, conuersave in se, esse Intellectum agentem, quòd ob immanenteis illas suas species, sit veluti lumen, habitus, aut ars, qua omnia faciat intelligibilia; posteriore autem, seu quatenus progreditur, esse Intellectum patientem, qui &imperfectè se habens dicatur esse Intellectus Materialis, ac potestate, quatenus species recipit, &perfici per illas potest; &se habens perfectè dicatur Intellectus actu, ac etiam habitu, quatenus est reipsa speciebus instructus, potéstque per ipsas intelligere; quo rursus modo, sed perfectiore, fit Inte llectus potestate.