# Opera omnia. Vol. 2 431

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/431

Praetereo rursus, quod contendit, etiam inxta Aristotelem nam de Platone non est dubium) solum Intellectum agentem nostram esse essentiam, quatenus si cut caetera Intellectu inferiora, sic Intellectus potestate se habet in nobis instar materiae, agens verò est solùm actus, & suprema forma, seu forma formarum. Adnote solùm inter illos, qui imitati Themistium sint, repurari posse Marinum (successorem scilicet Procli, a quo fuit auditus Syrianus, quippe is improbauit quoque illam Alexanti sententiam, quod Intellectus agens si Deus primave causa, seu rerum principium soluit autem esse Intellectum quemdam infetiorem, & quasi medium inter diuinum, & humanum (hoc est cuiusque hominis proirium) quem & Daemonium, Angelicumve lilopono referente, dixit. Siquidem proptereà comparatum censuit & cum luce, & cum ha bitu, quòd & lux quidpiam medium sit inter , quod illuminatur, & id, quod illuminat; & abitus sit etiam quid medium inter aptitulinem, siue facultatem agendi, quae heic dicitur ἐα παδειότης, & procinctum ad actum, sine idum ipsum, qui heic dicitur πεσχρίρησις. At verò Simplicius negauit quidem ipse doque esse Intellectum agentem Deum, ilem idcircò habuit νῦν ἀμέτεκτον Intellectum Vparticipatum; posuit & ipse Intellectum ueindam generalem, siue communem, quem ἀμετεγῥυνον participatum ideò dixit, quòd ingulares omnes humani intellectus eum patticipent; verùm hunc proptereà agentem non dici, sed tam agentem, quàm patientem ecipi debere penes animam voluit, vt de qua dia hisce in locis ab Aristotele tractetur. Nec mirum verò, si Simplicius hoc praesertim loeo obscurus habeatur; quando deducere rem videtur non tam Peripatetico sensu, quànuata Plotini, Iamblichi, Platonicorumque iiorum interpretationem. Vt quatenus tanen licet eius mentem assequi, res pancis vcatur, assumit imprimis Animam humanam possidere quidem τον λέγον Rationem, à qua Ne)k Rationales dicatur; sed non esse tamen Aationem vltimum illius quasi terminum, complementumve, & quasi formam, qua Peoficetur, sen in sua specie determinetur; verum dari praetereà Intellectum participaum, qui sit ipsi determinans, seu specifican? mma; quippe exsistens, vt par est esse om

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
