# Opera omnia. Vol. 2 436

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 436. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/436

verbis habet, πρὶ δὲ τοῦ νοῦ, καὶ τῆς θεωρητικῆς δυνά μεως, οὐδέ πω φανερὸν, ἀλλʼ ἔοικε ψυγῆς γένος ἕτερον ἔται. καὶ τοῦτο μόνον ἐνδέχεται χυρίζεσθαι, καθάπορ τὸ αἰδιον τοῦ φθαρτου, De Intellectu vero, contemplatiuaque potentia, nondum liquet; sed videtur aliud genus animae (supple, quàm naturale) esse; & hoc solùm tanquam aeternum à corruptibili separari posse contingit. Nam nomine quidem Intellectus videtur agentem intelligere (vti Alexander certè accipit) ipse est nempe, cui competit esse aliud genus animae, ac tanquam aeternum à corruptibili separari; & dubitanter tamen loquitur, quòd illi adiungat contemplatiuam potentiam, seu Intellectum potestate, qui vnà cum agente, illiusve ope, completum in nobis intelligendi principium fit; cùm sit ipse tamen genus Animae naturale; & quòd sine Phantasia non valeat, ideò separari à corpore, quod corruptibile est, non possit; loquitur, inquam, dubitanter, vti & aliquoties antè, & aliquoties pòst, quovsque rem determinatu rus, caput illud quartum libri tertij sic exoritur, De parte verò Animae, qua Anima cognoscit, ac sapit, siue sit separabilis siue non magnitudine, at ratione separabilis, considerandum est quam differentiam habeat, &c. & capite tandem quinto facta distinctione rem determinat, docens esse Intellectum agentem, qui ἄrδιoς aeternus sit; patientem, qui sit φθαρτὸς corruptioni obnoxius. Heinc & non alium, quàm agentem videtur intelligere, cùm edisserenlibro primo de Animalium partibus, Sit-ne Physici de omni anima agere, an non? concludit idcircò non esse, quòd excipere Intellectum oporteat, quasi is nempe sit separata substantia, & de separatis substantiis agere, alterius sit, quàm naturalis scientiae. Quin-etiam id ex eo confirmans, quod Intellectus non sit Anima, quae haberi possit natura, quatenus motus principium non est, id de solo agente intelligi potest, vt qui nullum motum, nullamve actionem naturalem eliciat; cùm alioquin patientis sit Phantasmatum ope intelligere, ac fieri proinde cuiuspiam naturalis motionis principium. Sanè & cùm Intellectus agens vt merè abiunctus à corpore non possit esse illius actus, Animarum, siue formarum aliarum naturalium instar, videri Aristoteles potest capite cap. 1. illo quinto id circa ipsum definiisse, quod memorato secundo de Anima libro dixerat, esse adhuc obscurum, Anima-ne foret actus corporis ὥσπερ πλωὴρ πλοίυ, quemadmodum est nauta nauis; siquidem faciens hunc Intellectum vt separatum ita aeternum, non esse ipsum magis corporis actum censuit, quàm separatas, motricésque Caelestium orbium Intelligentias. Non est verò heic reticendus celebris ille cùmprimis locus ex secundo libro de generatione Anima- cap. 3. lium, in quo vbi de caeteris Animae generibus haec post non pauca alia praemisit, Quorum principiorum actio est corporea, esse ea non posse sime corpore manifestum est (veluti ambulare sine pedibus, ac ideò vt adueniant extrinsecùs fieri non potest: neque enim possunt aut per se accedere, inseparabilia cùm sint; aut vna cum corpore, cùm semen nihil aliud sit quàm alimentimutati excrementum subdit denique, λεί πεται δὲ τὸν νοῦν μόνον θύραθεν ἐπεισέναι Oo 2 καὶ sect. 30. probl. 5.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
