# Opera omnia. Vol. 2 438

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/438

Parteis autem dico, potiusquàm si in libro quarto de Animalium partibus, tum diuinissimi esse munus doceat intelligere, ac sapere; tum hominis esse diuinam substantiam, erectus cùm sit, & quia si supernè magna cor poris incumberet moles, non exsequeretur fa cilè id munus, tanquam pondere & Mentem, & Sensum communem segniorem reddenteVerùm ne hac in re nimis haeream, adnotare praestat detrimentum illud, quod Aristoteles supponit prae senio in Intellectu contingere debere praesertim de aetate decrepita, qua repuerascimus, accipi; quaerit enim alioquin loco obiter insinuato ex Problematibus, quambrem seniores Intellectu magis valeamus, iuniores citiùs addiscamus; & cùm doceat iuniores discere faciliùs, quòd vacui penè retum simus, secus ac fit posteà, cùm Mentem quasi impleuimus, tum respondet nos per senectutem mente praestare, quòd vt natura corpori manum, ita Animae Mentem dedit, quae ad operandum perficiatur tardiùs, ac tanto magis, quantò Instrumentum, quo Intellectus titur est scientia, quae in senectute demùm consummatur. Verumtamen ad quintum illud libri terti caput vt redeam, quod docet Aristoteles Intel lectum agentem non nunc intelligere, nunc non telligere, hoc est semper, seu continenter, Indesinenterve intelligere, tum demum esse poterit verum, si Intellectus agens sit, non qui Animae proprius dicitur, sed qui sit sepa ratus ille, generalis, ac sempiternus. Nan specialis quidem cuiusque Intellectus non Is est, qui nunquam non intelligat, cùm praeter tam varias, quas experimur feriationes, saltem per infantiam, per lethargum, aliósque casus Intelligendi munus non obeat; ac videatur pa rum Philopono dignum commentum, quòd nisi heic, alibi saltem quispiam semper intelli gat, cúmque vulgareis inter sententias communissima illa sit, quòd qui Intellectus in no bis intelligit, sit Intellectus potestate, non ve rò Intellectus agens, vt cuius sit munus, non in telligere, sed dumtaxat illustrare Phantasmata concurrere ad creationem specierum intelli gibilium, & ea, quae sunt solùm intelligibilia potestate, intelligibilia actu facere: quî cohae fere quaeso id potest cum eo, quod Intellectus agens, cuiusque nostrûm proprius, non modè intelligat, sed intelligat etiam semper? At verò, si Intellectus agens sit separatus ille, qui descriptus est, tum demùm licebit concipere illum non nunc, aut heri, aut cras, sed semper seu tempore quovis, etiam sempiterno intelli gere: id scilicet, vt proprium est substantiarum separatarum, quarum vnaquaeque est substantiâ actus, seu, vt loquuntur, actus purus, quatenunihil habet materiae, potestatisque, ho est priuationis potestati adiunctae admiviam, atque adeò nunquam actione, cuj, exserendae est capax, priuatur, sed illam. lecessitate suae naturae sic exserit, vt, cù ea non alia, quàm Intellectio sit, ab ip ligendo desistere nor possit. Probat ver? ristoteles separatam substantiam noi saperaddita facultate, sed seipsa intelliger, essque ipsammet intellectionem suam, quia nisepsa foret sua intellectio, laboriosa ipsi re deretur intellectionis continuatio, Gassendus de Animalibus. ac nisi illam continuaret, sed se haberet vt doi miens, non esset quidpiam valde eximium.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
