# Opera omnia. Vol. 2 44-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/44-2

An verò cladem significat, de qua sic D. Augustinus: Legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis vertice, vsque ad littus proximum decurrentibus ita feruisse mare, vt rupes exurerentur, & pices nauium soluerentur. Hoc vtique non leuiter noxium fuit, quamuis incredibiliter mirum. Eodem rursùs Aestu ignium tanta vi fauillae scripserunt oppletam esse Siciliam, vt Catanensis vrbis tecta obruta, & oppressa diruerit: qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei rela xauere Romani. Feruores, & fauillas audis, quibus similes nuper, & non rarò olim ex Vesuuio; itémque ex Hecla Islandiae, Quitto Peruuiae, aliisque locis saepe prodiere, sed non adiiciuntur illae tenebrae, de quibus Cicero: Nos autem tenebras cogitemus tantas, quantae quondam eruptione Aetneorum ignium finitimas regiones obscurauisse dicuntur; vt per biduum nemo hominem homo agnosceret; cùm autem tertio die Sol illuxisset, tum vt reuixisse viderentur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
