# Opera omnia. Vol. 2 443.8-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 443.8 to 443.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/443.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/443.8

His enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat; quod & praetenta teneat, & futira prouideat, & complecti possit praesentia, qua sola diuina sunt; nec inuenietur vnquam, vndi ad hominem venire possint, nisi à Deo. Singularis est igitur quaedam natura, atque vis animi, seiuncta ab his vsitatis, notisque naturis. Ita quicquid est illud, quòd sentit, quod sapit, quod vult, quod viget, caeleste, & diuinum est, ob eamque rem aeternum sit, necesse est. Nec verò Deus ipse, qui intelligitur à nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quadam, & libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens, & mouens, ipsaque praedita motu sempiterno. Subiungit autem, Hoc è genere, atque eadem natura est humana mens, Quo ex loco, vt nihil aliud, illud saltem elicitur, esse humanam Mentem, Rationalemve Animam Dei instar, solutam, segregatámque à materia; ac non posse alium authorem habere, quàm Deum. Idque agnitum solo lumine naturae, cuiusmodi solùm in Physico est, qualéque dumtaxat Cicero obtinuit. Neque verò tametsi nos expressius dicamus venire Animam à Deo creatione ex nihilo; idcircò ipsa Anima res non-naturalis euadit; quoniam cùm inter ordines rerum, quos in natura Deus constituit, ac sua prouidentia tuetur, ille habendus vnus sit, quo hominum propagationem, & cuiusque ex corpore, & Rationali Anima constitutionem esse decreuit; par est, vt eodem ordine eiusce Animae productionem ex nihilo concluserit, quam & sibi vni, cùm non potuerit ab alio esse, reseruârit. Vnde & toti Naturae praesens, omniâque conseruans, provt cuiusque rei conditio, institutúsque ordo exigit, nihil extraordinarium facit, cùm vbicumque, & quotiescumque homo gignitur, Rationalem ani mam creat, quam in illius corpus infundat, Quò proinde fit, vt cùm neque ipsa Rationais Anima, neque illius productio extra, praeterve ordinem in natura institutum insolita minimè sit, vtraque habenda sit res naturalis. Verùm succedit difficultas, quî sic coniungi cum corpore res incorporea valeat, vt sit illi plusquam principium assistens, ac haberi possit, vt forma informans.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
