# Opera omnia. Vol. 2 447.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 447.1 to 447.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.1

Facultas, inquam, quae genere toto ipsâ Phantasia su perior, omnem eius vim eminenter conti neat, atque ideò intuens in eadem, quae sunt in illa, Phantasmata, res easdem intelligere quas ipsa imaginari possit; id, speciale tamen ob sui eminentiam sibi reseruans, vt ex in tellectis, imaginationéque perceptis, ea possit deducere, quae ipse quidem intelligat, at ima ginari Phantasia non valeat, vt & iam ante deductum est, & deinceps quoque attingetur. Interea verò, non nequicquam dico Intellectum ad Phantasmata attendentem intelligere; quoniam, cùm iuxta receptam sententian Deus ter-Maximus à se, & in se habeat Ideas, seu species rerum omnium, Intelligentiae, seu Angeli habeant concretas, seu in sui exortu à Deo creatore congenitas; videtur Mens nostra, seu Rationalis Anima, donec degit in corpore, non aliis vti speciebus, quàm iis, quas corpus subministrat, quaeque in Phan tasia resident; ac tum dumtaxat pari cum Angelis conditione euadere, cùm excedenti à corpore, ac Angelorum instar, futurae se paratae, Deus indit species eiusmodi rerum quas nosse eius interest, siue ignoratae in corpore fuerint, siue eae sint, quarum cognitarum meminisse sit opus. Videlicet donec in corpore degit idcircò videtur adiuncta Phantasiae, vt Phantasinatibus, seu speciebus vtaspe tur in illa exsistentibus, tanquam suis; ciebus, inquam, quae & sensibiles dici possint, quatenus sunt sensuum ministerio haustae, impressaeque Phantasiae; & intelligibiles quatenus sunt ab Intellectu perceptibiles, ap pellari valeant. Alias certè dari praeter istas quae intelligibiles dicantur, & immateriales sint, negârunt plerique non ex antiquis modò Peripateticis, seu Graecis, vt Themistius seu Arabibus, vt Auenipare, sed ex recentioribus etiam, vt inter Scholasticos Doctore, Durandus, Henricus, Gotfredus, Bacco, & quod attinet etiam ad intuitiuam cognitionem memoratus Gabriel, quos ideò nomino nequis opinionem, quasi insolitam nouitiam ve causetur. Quòd enim alioquin productio, quam fingunt specierum istarum esse nulla possit facile constare attendenti videtur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
