# Opera omnia. Vol. 2 449.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 449.1 to 449.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/449.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/449.1

ri licet, quod Aristoteles eos commendans, qui Animam locum specierum dicunt, subiicit tamen, πλὴν ὅν οὕτο ὅλη, ἀλλʼ ἡ νεηπικὴ, nisi quòd non sola, sed Intellectiua, seu res intellectas notionesve seruans. Siquidem, cùm Phantasia quoque sit specierum locus, thesaurus seu promptuarium; quonam modo verum id etit, nisi Phantasia ideò esse reputetur voumκ, quatenus etiam τα νοῆματα, vt depositum seruat. Quod Aristoteles verò subdit Ani mam non actu, sed potestate esse ipsas species, id non de Intellectu potiùs, quàm de Phantasia accipi potest; vti & quod ait Intellectum dum Intelligit, intelligibilia ipse fieri, non minus cohaeret, si intelligere Intellectus censeatur attentione facta in Phantasmata, quàm si in species alias, quibus esse imbutus. Quoniam pari eius actio intellectam tem obiectiuè complectitur, & cùm actio sit immanens perinde esse idem cum illa censetur. Verùm vtcumque interpretari Aristote. lem liceat, qui haesit saltem, εἰ τὸ νοεῖν φαντασία τς, ἢ μὴ ἄνε φαντάσεως, Ipsum-ne intelligere, seu Intellectio, Imaginatiosit, an non sine imaginatione. Si experiremur quidem, aut agnosceremus nos, dum quidpiam intelligimus, cogitamus, ratiocinamur, prouidemus, reminiscimur, duplici quadam specie vti, aut alia omninò, quàm corporea, & per Phantasiam repraesentata; tum possent praeter Phantas mata inuehi aliae species, quae haberentur incorporeae, ac in Intellectu solo residentes at cùm tale nihil obseruetur: videtur sanè non incongruum Phantasmata solùm, quae Noëmata tamen efficiantur admittere. Non debet nos verò imprimis morari, quòc Praeter omnem proportionem sit, vt Intelle ctus, facultas incorporea, Phantasmate, speese incorporea, immediatè vtatur. Nempe hoc minore proportione non sit, quàm quòc vulgò admittunt incorpoream Animam iung immediatè corpori, & corporeis membris ac mouendum vti. Dicere solent Animae facultates duplices inesse; aliàs nempe organicas, quibus moueat corpus, ipsiúsque membra, ac feliquas etiam vitaleis functiones, vt nutritionem, generationem, sensionemque eliciat; alias verò inorganicas, quibus incorporeas sunctiones exerceat; ac taleis esse Intellectum, luo intelligat, Voluntatem, qua intellecta ve sit; facultatem quandam motricem, qua à corpore separata ciere se, ac caetera possit. At quaeso tamen, quî capi valeat, facultates orSanicas, quae merè corporeae sunt, incorporeo slbiecto inesse?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
