# Opera omnia. Vol. 2 449.10-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 449.10 to 449.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/449.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/449.10

Neque enim visus, exempli causâ, veluti adornatur specie, quae sit ipsi quasi pictura, aut imago impressa visibilis rei, ac interim nihil sit aliud, quàm quaedam merè accidentalis, sicut loquuntur, Entitas; sed percellitur solùm ea specie, quae nihil sit aliud, quàm textura quaedam corpusculorum lucis à re visibili aduentantium in oculum, perculsionémque in cerebrum per spiritus neruis contentos promonentium, praestantiúmque, vt facultas in eo residens, neque re distincta ab ipsa Phantasia visionem eliciat. Quod idem proportione est de caeteris sensibus, ac tantò magis, ex eo dicendum, quòd sonorum, odorum, saporum, frigoris, caloris, caeterarumque qualitatum sensibilium nullae picturae, aut imagines fieri concipiuntur. Ipsa autem Phantasia non adornatur sanè etiam picturis, imaginihusve, vt suo loco deduximus: sed cùm impressae in cerebro, quae illius est sedes, remanean vestigia perculsionum, seu ictuum à rebus sensibilibus impactorum; efficitur, vt discurrentes per cerebrum spiritus, ac per haec vestigia transeuntes 450 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber IX.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
