# Opera omnia. Vol. 2 449.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 449.6 to 449.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/449.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/449.6

Et, si tales facultates corpo rimouendo necessariae sunt, quî tribuendae Figo non sint & Deo ter-Maximo, & Ange iis, dum corpora mouent? Et, si Anima sepirata facultatem habet inorganicam, qua mouere non seipsam modò, sed corpora etiam valeat; cur non dum in corpore est, tribuunt Gassendus de Animalibus. illi, vt possit mouere corpus proprium per inorganicam facultatem? Nihil certè magis imò minùs repugnat monere corpus pro prium, coniunctumque, quàm alienum, ac separatum. Neque est, quod dicere valeant facultatem, quae organa moueat, non posse inorganicam dici; nisi velint admittere ipsam Animam Rationalem, quae tanquan principalis causa mouet organa, non esse morganicam formam. Quòd si facultate inorganica ad mouendum corpus, membráque corporea, ac pari iure ad eliciendum caeteras vitaleis actiones vtendo, vsurpare possi spiritus, neruos, musculos, organáque alia, quae corporea sunt; quidni & ad intelligendum vtendo Intellectu facultate inorganica, vsurpare Phantasma possit, tamet si res corporea sit? Deinde, neque morari debet, quod species rei intelligendae esse Intellectui debeat quasi formale, vt loquuntur, intelligendi principium, ac ideò cum ipso intimè contunctum, neque adeò alienae ab ipso naturae, cuiusmodi habenda foret, si corporea exsisteret, vt putà cùm ipse incorporeus sit. Quippe ipse potiùs Intellectus, quatenus facultas habetur, est ipsi Animae formale intelligendi principium, atque adeò illi non intimè modò coniunctum, sed etiam, vt loqui vulgò solent, identificatum. Species verò principium quidem, sed externum tamen externéque adiunctum est: vnde & licet absque ea non valeat siue Intellectus, siue Anima agere; esse tamen sine ea potest. Valet autem rursùs id, quod mox dicebam; nimirum, si vt facultas motrix, sic facultas visus sit in Anima Rationali facultas inorganica, ac admittatur in oculo visibili specie, quae corporea sit, ad rem videndam informari, nihil esse, quò minùs possit Intellectus facultas inorganica in cerebro, eademve sede cum Phantasia residens informari Phantasmate, tametsi species corporea sit. Quanquam quid, amabò, hoc est, facultatem cognoscentem specie informari? Non id certè, quod vulgo putant, vt ex supra-dictis intelligitur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
