Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et videas caelum Summai totius vnum,
Quàm sit paruola pars, &quàm multesima
constet;
Et quota pars Homo sit terrai totius vnus,
Quod benè propositum si planè contueare,
Ac videas, planè mirari multa relinquas.
En verò πρότασιν:
Num quis enim nostrûm miratur, si quis in
artus
Accepit calido febrim feruore coortam?
Obturgescit enim subito pes; arripit acer
Saepe dolor denteis; oculos inuadit in ipsos;
Exsistit sacer ignis, &vrit corpore serpens,
Quameumque arripuit partem, repitque per
artus.
Nimirùm, quia sunt multarum semina rerum,
Et satis haec tellus nobis, caelumque mali fert;
Vnde queat vis immensi procrescere morbi.
&ἀνταπόδοσιν:
Sic igitur toti caelo, terraeque putandum ’st
Ex infinito satis omnia suppeditare,
Vnde repente queat tellus concussa moueri,
Perque mare, &terras rapidus percurrere
turbo,