# Opera omnia. Vol. 2 451.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 451.1 to 451.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.1

Ex quo efficitur, vt cùm etiam istarum omnium operationum habitus quidam contrahatur, hoc est, ipsa actionis vi vestigium quoddam Ita creetur, imprimaturque cerebro, vt repetitione quasi inculcatum, reddat deinceps Phantasiam ad operandum expeditiorem; efficitur, inquam, vt Intellectus quoque habitu eodem quasi adiutus huiusmodi operationes expeditiùs, faciliúsque eliciat. Efficitur quo que, vt si Phantasia habitus aut non acquiliti, aut obliterati defectu, operetur segniùs, operetur quoque segniùs Intellectus; vti &, si Phantasiae actio hebes, perturbatave sit, hebes quoque, perturbatave sit ipsius Intelle ctus functio. Vt paucis dicam, pari passu progressuque Phantasia, Intellectúsque ita incedunt, vt prima fronte videri possint, vna indiuidua, simpléxque facultas. Dixi verò nihilominùs Intellectum vulgò operantem; quo niam sunt reuerâ operationes aliquae, quae dici possunt non vulgares, hoc est, quae tametsi à Phantasia occasionem habeant, communes tamen ipsi cum Intellectu non sint, sedIntellectus ita propriae, vt ipsum ab illa distinctum conuincant. Earum nonnullas vt percurramus (vtcumque iam praecipuas superiùs attigerimus) omnes quidem penè cum genere tertio operationum Mentis coprihaerent; sed possunt tamen quaedam ad mum, quaedam ad secundum referendae speciatim censeri. Nam ad primam quidem operationem attinet imprimis Apprehensio rerum, quae cadere in sensum non possunt, neque adeò sui Vestigium in cerebro imprimere. Huiusmod cum-primis est natura, substantiave in corporea, qua est, v. c. ter-Maximus Deus. Etenim tametsi de Deo loquentes, incorporeum cùm dicimus, corporeum quidpiam imaginamur, apprehendimus tamen simul aliquid praeter speciem corpoream, quod sit ipsa quasi ob uelatum. Hoc autem est praeter Phantasiae cancellos, intellectúsque ipsius proprium; potéstque adeò talis apprehensio, non ian Imaginatio, sed Intelligentia, vel Intelle ctio dici. Non quòd Intellectus non accipiat ansam ab ipsa Phantasia ratiocinandi es se aliquid vltra id, quod specie, imagineve repraesentatur, neque non simul comitantem talem speciem, vel imaginationen habeat; sed quod apprehendat, intelligatve aliquid, ad quod apprehendendum, siue percipiendum assurgere Phantasia non possit, vt quae omninò terminetur ad corpoream speciem, seu Imaginem, ex qua illius operatio Imaginatio appellatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
