# Opera omnia. Vol. 2 451.11-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 451.11 to 451.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.11

Spectare proinde ad hunc locum posset apprenensio honestatis, & turpitudinis; sapientiae, & stultitiae, aliorúmque innumerabilium, speciatim verò Relationum, vt paternitatis, siliationis, dominij, seruitutis, &c. in quibus haerere nihil necesse est. Ad secundam verò operationem praesertim spectat ipsa Intellectus ad suam operationem attentio, reflexiove illa supra actionem propriam, qua se intelligere intelligit, cogitatve se cogitare. Res est quoque antè deducta, esse opus nempe Phantasia majus, quàm vt imaginetur se imaginari; quòd exsistens corporea, agere in seipsam non possit, & rem quidem corpoream imaginatione percipere valeat, quoniam illius imago sit: at quoniam imaginationis ipsius imago non sit non percipere illam magis valeat, quàm visus visionem, cuius non perinde, ac rei obiectae speciem visibilem obtineat: neque possit adeò magis dicere, imaginor me imaginari, quàm visus, videre me video. Spectat proinde 452 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber IX.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
