Latin
453.1 to 453.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 453.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed magis familiaria vt dicam; dum quis seipsum suive speciem contemplatur in speculo; potest -ne imaginatione comprehendere partem sui dextram in speculo visan esse eam reuerâ, quae in speculo sinistra appareat; eam sinistram, quae appareat dextra: Potest-ne, inquam, etiam dum manum mouet, dexteram, dextraeque faciei parti admo uet, ac adnotat in speculo moueri sinistram, sinistraeque parti admoueri? Et Mens tamen non modò experientiâ, sed ratiocinio etiam freta imaginationi aduersatur, &quam illa dextram, ipsa sinistram, quam illa sinistram, ip sa dextram habet. Sic dum quis baculum partim in aqua, partim in aëre exstantem contuetut, potestne illum imaginatio non incuruatum capere; quem Intellectus nihilominùs tuetur constanter rectum esse? Sic dum facto obsta culo, ne sonus directè accedat, reflexè tamen aduenit, potest ne etiam imaginatio non capere ipsum illic excitari vnde aduenit? Et Mens tamen illum non ibi, sed ad partem oppositam excitari indubium habet. Sed ne similia prosequar, quae innumera possunt fongeri; attingo solùm eam, quam habemus de Antipodibus imaginationem. Ecce enim non modò Ratio docuit olim Philosophos esse homines posse, qui vestigia nostris opposita habentes tam recti supra Terram, quàm ipsi nos incederent; sed nauigationes etiam huperae edocuere nos taleis reuerâ homines in parte Terrae auersa esse. Tametsi verò &tatione, &experientiâ conuincamur dari hoellines Antipodas, illós-ne nihilominùs, cuusmodi esse intelligimus, eiusmodi imaginasiur? Quantumcumque certè Imaginatio nem contenderimus, nulla tamen flecti vi poest, vt non Caelum, quod è regione capitis il orum est, deorsum constitutum ducat; vt nor Terram pedibus cohaerentem sursum; vt non stellionum instar gradienteis; vt non suspen o, &in Caelum prolapsuros, &c. Nulla item fecti, vt capiat quemadmodum illi lure imaGinentur habere nos Caelum sursum, nor scorsum; Terram non deorsum, sed sursùm; &liae his cohaerentia sunt. Constare ergo ex his videtur functionem &e aliquam, quae possit Intellectio quidem, rinon Imaginatio censeri.