Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quod etiam de palustribus, &iacentibus aquis subdit, quas ventus aliquis impellat, eiusdem Democriti est; vt idem Seneca testatur; neque longè abludit ab eo, quod haec Terram mouendi vis assignata olim Deo aquarum Neptuno à Poëtis fuit. Etenim apud Agellium inter caetera ritè dubitatur, An Terrae-motus aquarum subter in terrarum cauis vndantium fluctibus, pulsibusque Terrae motus fiant, ita vti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum ἐννοσίγαιον, καὶ ἐνοσίχθονα, quasi dicas, Terrae motorem, &quassatorem appellauere. Vide quid Lucretius adiiciat: Fit quoque, vbi magnas in aquae, vastásque lacunas Gleba vetustate è Terra prouoluitur ingens, Vt iactetur aqua, &fluctu quoque Terra vacillet, Vt vas in terra non quit constare, nisi humor Destitit in dubio fluctu iactarier intùs, Posset hoc loco commemorari ipsa Thaletis sententia, qui ex Seneca, opinatus est Terram aquis sustentatam, nauigij instar interdum fluctuare; &hunc ipsum esse Terrae-motum, eo argumento, quòd plerumque in Terrae-motu aquae erumpant, dehiscente corpore Terrae, eo modo, quo aqua in nauim per fissuras ingreditur. Verum, vt ille obiicit, vniuersa Terra hoc modo intremisceret, vt tota nauis fluctuat; cùm tamen per parteis dumtaxat moueatur: quod etiam obseruatum est, apud Plutarchum, à Platone, &Metrodoro, &,vt licet intelligi à Parmenide, ac Democrito; ne vrgeam non semper erumpere aquam; &erupturam potiùs ex lateribus, vt in fluctuatione nauium, &per hiatus, non tenueis fonteis, sed diluuia effusum iri. Quod autem Epicurus addit de concidentibus Terrae partibus, quarum fulera vitiata sint, opinio fuit tum aliotum, qui ignem subterraneum exedere fulcra voluerunt; tum Anaximenis speciatim, vt à Seneca eodem proditur. Is enim censuit Terrae parteis decidere posse, quas aut humor soluerit, aut ignis exederit, aut spiritus violentia excusserit, aut vetustas, ceu aedificia fatiscentia effecerit. Tribuunt Aristoteles, &Plutarchus Anaximeni solum ex humore, &siccitate prolapsum; sed vtcumque is senserit, ecce quid ad hanc rem Lucretius: Terra supernè tremit magnis concussa rui nis Subter, vbi ingenteis speluncas subruit aetas. Quippe cadunt toti montes, magnóque repentè Concussu latè disserpunt inde tremores. Et meritò; quoniam plaustris concussa tremiscunt Tecta viam propter non magno pondere tota. Nec minùs exsultant, vbi currus fortis equùm VIS Ferratos vtrimque rotarum succutit orbeis. Quod Epicurus verò habet de calida vi spiritus fulminis instar in ignem versa, Anaxagorae fuit opinio, vt Seneca quidem eam interpretatur; existimasse illum docens, simili enè ex causa, &Aëra concuti, &Terram. Dico, vt Seneca eam interpretatur; quoniam aliunde Aristoteles ita illam refert, quasi Ana- loc.