# Opera omnia. Vol. 2 462

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/462

tiones? Et cùm hae modificationes totidem quasi species sint; ecquid inuat rem ambagibus plenam, rei, quae potest planiùs percipi substituere? An-non aliunde videtur res clariùs longè, atque distinctiùs per speciem propriam percipi, quàm per vllam generalem, quocumque tandem modo fieri accommodata fingatur? Dicunt demùm, & tuentes se quidem authore Aristotele, singularia ab Intellectu intelligentiâ non directâ, sed reflexâ intelligi. Verùm quicquid sit de sententia Aristotelis perobscura; quidpiam-ne euidentius est, quàm nos singularia directè, & quasi coram oculis posita intelligere, non verò reflexè ex vniuersali notiore? Quanquam ne Aristoteles quidem id habet, quod ex eo deducunt; videlicet hoc solùm habet: Cùm aliud sit magnitudo, & magnitudinis esse; caro, & carnis esse (hoc est aliud singularisve magnitudo, aut caro; aliud ipsa magnitudinis, carnisve natura, siue vniuersalis ratio) illud quidem discernere, sensitiuae potentiae est (vt quid in carne sit calidum, aut frigidum, &c. ) at hoc discernere est alterius, siue separatasit, siue se habeat, vt linea stexa, ad seipsam, cùm extensa fuerit, com parata. Hoc porrò loco (qui tamen solus celebri opinioni occasionem fecit) hoc, inquam, loco nulla aut reflexae, aut directae cognitionis habetur mentio. Quòd si duplex ista cognitio ex duplici illo lineae statu eruenda est; longè planius est dicere, conferri Intellectum cum linea extensa, dum singularia intelligit, cum flexa, dum vniuersalia; quoniam singularia directè, & quasi intuitiuè contuetur; vniuersalia solùm reflexè, seu circuitu facto ex singularibus. Certè & non desunt, qui ex illa comparatione eliciant, cùm definire Aristoteles nollet, an facultas vniuersalia discernens esset separata, an non; voluisse solùm dicere, siue separata sit, siue non separata, & tamen alio modo se habens, dum singularia discernit, alio, dum vniuersalia, habere se illam perinde ac lineam, quae dum extensa est aliter, aliter dum est curua, se habet. Caeterùm licet Intellectus singularia propriè, directéque cognoscat, vt pote tanquam partem obiecti, quae illi substernatur quasi fundamentum ad inducendum, cognoscendumque quicquid praetereà ad obiectum spectat; dici tamen potest esse Intellectum rerum Vniuersalium, vel eo nomine, quòd sciendi appetens cùm sit, ipse vniuersalia sibi apparet, quorum occasione habeatur potissimùm sciens. Non sanè, quod de rebus quoque singularibus non sit scientia; sed quòd ea, quae obtinetur de vniuersalibus sit speciatim ipsius opus, ac ipsi, suo saltem modo, constantior, faciliorque sit. Et quòd sit quidem quoque scientia de rebus singularibus ex eo potest intelligi, quòd cùm ad Scientiam duae dumtaxat conditiones exigantur, euidentia nempe, atque certitudo, constet quàm multa sint singularia, quorum in nobis sit euidens, certáque notitia. Non loquor verò solùm de rebus interitus expertibus, vt de Deo ter-Maximo, qui 462 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber IX. qui singularissimus est: itemque de Sole, de tuaretur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
