# Opera omnia. Vol. 2 47

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/47

e xagoras voluerit esse Terram totam (quod superiùs attigimus) suapte naturâ fungosam, ac superiore solùm parte (quam nos incolimus compactiore ob pluuias facta; inferiorem cauitatibus interstinctam sustentari ab aëre; Aethera verò eò incidentem, quòd leuis sit, sursùm eniti; Terrámque ab imo totam commouere. Id certè videtur, & non nihil quidem manifestiùs intelligi ex loco illo Origenis in opere de vniuersis Sectis, vbi fuisse opinio Anaxagorae dicitur: Σεσμὲς γίνεσθαι τοῦ ἄνωθεν ἀέρος ὡς τὴν ὑπὸ γὴν ἐκπίπτοντος. τούτο γὰρ κινουμένα, καὶ τὴν ὀχουμένην γὴν ὑπ αὐτου σαλεῦεσθα Terraemotus fieri, superiore aëre in eum, qui sul Terra est, incidente: hoc videlicet moto Terram tb ipso subuectam vna concuti. Non declaratur porrò his locis, voluerit-ne Anaxagoras siue Aetherem, siue Aërem superiorem in inferiorem incidere, aut ad ipsius Terrae latera, aut penetrando per ipsam Terram. Quia tamen Aristoteles non dicit perspicuè incidere Aetherem in ipsum aërem inferiorem, sed soùm in parteis Terrae inferiores, & cauas, ideò AEther potest intelligi peruadere Terram; ac id forte esse quod Epicurus subnotat, dum nit, Potest Terram mouere impressio spiritus, fortassis enim aër extrinsecus alio intrante agitatur. Vtcumque autem sit; quod Anaxagoras voluerit apud eundem Origenem, τ αέρα ἰρρρότατον ὅντα φέρειν ἐποχουμένην τὴν γὴν, Λërem illum, robustissimus cùm sit, superuectam sibi Terram sustentare; colligere licet respexisse Epicurum ad opinionem Anaxagorae, cùm duos proponens apud Plutarchum Terraemotus creandi modos, docuit, quod ad priorem spectat, ἐνδέχεσθαι μὲν ὑπὸ του πάχους ἄερος τοῦ ὑποκειμένου ὑδετωδους ὅντος ἀνακρυομόνὴν αὐτήν, καὶ οἷον ὑποτυπτομένὴν κινεισθαι. Fieri posse, vt Terra isubiecto aere crasso, aquoso scilicet, repulsa, & quasi subtercussa moueatur. Nempe & heic exprimitur, vnde illius aëris robur (ex corpulentia videlicet) & Terrae-motus causa perspicuè ad subiectum Terrae aërem refertur; licet minimè declaretur aër-ne huiusmodi eseipso, an superiore incidente motus, superuectae Terrae motum imprimat. Quod autem demum Seneca addit, placeri Epicuro nullam esse causam motus maiorem, quàm spiritum; id probat vel ipse contextus, in quo ex iis tribus, quos conati sumus discernere modis, duo priores, atque praecipui ex ipso spiritu petuntur: nempe trium Primum sic accipimus, quasi Terrae-motum ereet spiritus intra ipsam Terram contentus; Secundum quasi ille ereet, qui forinsecùs irruit. Vtrumque certè agnoscere videtur Lucretius, dum ait: Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris Ventus vbi, atque animae subitò vis maxima quadam Aut extrinsecùs, aut ipsa à Tellure coorta In loca se caua terrat coniecit, ibique Speluncas inter magnas fremit ante tumultu, Versabundáque portatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
