# Opera omnia. Vol. 2 471.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 471.1 to 471.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/471.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/471.1

An addam Aristotelem videri non aliud sensisse, cùm cupiditatem, itam, caeterósque affectus Apperitui concupiscenti irascentique attribut os ad Itrationalem partem relegauit, solam Voluntatem, siue volitionem Rationali teliquam fecit? Sanè ipsam quoque Voluntatem intelligere adeò puram debuit, vt cupiditas censeri non valeat, qualem brutis tribuat oportet, dum finem quempiam appetunt; cùm illius vice in hominibus voluntai tem respectu finis, veluti electionem τὴ πυς αίρεσιν respectu mediorum, constituat. Quanquam verendum profectò est, ne quaepiam lateat sub nomine Voluntatis aequiuocatio. Siquidem, vt praeteream ipsum quoque Aristotelem admittere esse Voluntatem rerum impossibilum, cuiusmodi est im mortalitas, aut quae ab actione volentis nor pendent, vt si quis velit hunc histrionem, aut athletam vincere: videtur voluntas hocce in negotio duplici quodam modo spectari, Vno, cum actus imperans est, veluti dum dicimus, Volo; vnde est illud, sic volo, sic iubeo: Altero, cùm est cupiditas quaedam, desideriumve aliquod, vt cùm sanitatem, aut beatitudinem volumus (quae exempla sunt Aristotelis) idem enim est, ac si diceremus cupimus, optamusVe sani, aut beati euadere. Nempe, cum haec duo propter vnam, eandemque voluntatis vocem referri vulgò ad eundem Rationalen appetitum soleant; videtur tamen posterius solùm ad Appetitum pertinere, prius verò ac Intellectum, iudiciúmque spectare. Vt Intel lectus enim, seu rationis est deliberare, consultareve, sic eius est decernere, praescriberéslue quid agendum, quidve prosequendum, aut fugiendum sit. Heinc certè est, cur imperata actio fieri dicatur ex rationis praescripto, seu dictamine, non itemverò ex praescripto, & dictamine voluntatis; quippe cum etiam Voluntas agat, provt Ratio praescribit, dictatve volendum. Ex quo efficitur, vt libertas, quae in homine est, non tam in Voluntate, quàm in Ratione, seu Intellectu sit, adeò vt cùm arbitrij vox indicium, sententiam, ac decretum sonet, appositè magis Arbitrium rationis li berum dicatur, quàm vt aliqui solent dicere, liberum voluntatis arbitrium. Et, cùm admitrant sanè, autuméntque esse Voluntarem facultatem caecam, quaeque, nisi praeeunte Intellectu, non possit quidquam velle, aut nolle amare, aut odisse; mirum videri potest, cur Voluntati, potiusquam Intellectui, Rationive libertatem tribuant.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
