Latin
471.5 to 471.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 471.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Id fortè ex eo ortum, quòd cùm Electio, in qua libertas maximè consistit, volitio quaepiam esse videatur; quatenus dum eligimus, nihil aliud, quàm vnum prae reliquis volumus; non atrenderunt hanc Volitionem nihil esse aliud, quàm Intel ectus determinationem, seu rationis iudicium Gassendus de Animalibus. praescriptumve ad tale medium potiùs vsur bandum, quàm aliud. Ac ne existimes actionum imperium non Intellectui potiùs, quàn Voluntati ab ipso Aristotele tribui; ecce post quàm est Intellectum in Speculatiuum, &Actiuum partitus, non obedire aliquos (vti incontinenteis) dicit, ἐπταπτόντος του νοῦ, κὶ λεχούσης τῆς διανόιας φώγειν τ, ἢ διώκειν, Intellectu imperante, &ratione dictante quidpian fugere, aut persequi. Sed de Intellectus quidem imperio, Rationisque arbitrio; de Voluntatis sequacitate, dependentiáque ab Intellectu, ac vniuersè de Libertate dicendum ex professo in Ethicis erit. Heic solùm concludo esse quidem in Rationali Anima vt Intellectum, sic Voluntatem, Rationalemve Apperitum, qui vt Intellectus à Phantasia, sic ipse à Sentiente appetitu differat; sed tamen donec Anima alligata est corpori euenire, vt quemadmodum Phantasmata Intellectum plerumque à vero de rebus indicio abducunt, ita Appetitus commotiones concitantes Phantasmata, Voluntatem saepè vnà cum iudicio abripiant, seu potiùs (Ratione, ipsaque Voluntate aut nihil, aut imbecilliùs agentibus) triumphent. Quia porrò qua ratione id fiat, praetereundum nobis non est, nec declarari satis res potest, nisi qua sede tam Voluntas, quàm Intellectus sint, praenoscatur; idcircò videtur priùs aliquid de vtriusque sede dicendum. Quod ergo primùm ad Voluntatem, Appetitumve Rationalem spectat, constat illi non aliam sedem assignari posse, aut debere, quàm quae assignatur Rationi, siue Intellectui; quando facultas est vnius, eiusdémque cum illo indiuiduae substantiae: atque idcircò, si quid est effectum, cùm Rationalem Animam in capite, seu cerebro sedem habere ratiocinati sumus; videri omninò, vt Intellectum, sic Voluntatem non alibi, quàm in capite constituendam esse.