# Opera omnia. Vol. 2 471.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 471.9 to 471.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/471.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/471.9

Neque obstat, quòd etiam cùm in Deum, résque Diuinas, ac vniuersè in bonum honestum Voluntate ferimur, excitari affectum quemdam in ipso pectore cordeve experiamur; siquidem, donec Anima in corpore est, vt Intellectus Deum, Diuináque, & bonum honestum, nisi interuentu specierum in Phantasia exsistentium non apprehendit, seu percipit; sic voluntas in easdem res, nisi cum ea commotione, quàm Phantasiae species suapte natura excitant, non fertur. Vnde fit, vt quemadmodum, si Intellectus per sese, & sine Phantasiae famulitio ageret, res omninò purè, ac simpliciter intelligeret; ita Voluntas, nisi Intellectus functio cum eiusmodi famulitio ipsi praeiret, in easdem purè, sinceréque, & sine omni corporea commotione contenderet. Nunc autem, quia Deus Rationalem Animam corpori connectens ea conditione esse illam voluit, vt non modò res caeteras, sed ipsum quoque gloriosum Deum corporeo modo, seu corporea aliqua specie quasi obuelatum intelligat; nihil mirum est, si Voluntas affectu quodam corporeo non modò in alia, sed in Deum quoque ipsum feratur: ac Deus idcircò amari se ab Homine vt ex tota Mente, totáque Ani- Luc. 10. na, sic ex toto corde, omnibúsque viribus iubeat; quippe quasi Mens, Animave amare quidem sun aune. ritus, Voluntas, & e. in Tim. Aei de na. hom 6. de dogm E nnom. lib. de dogm. Lap. 4. lib. 1. de an. cap. vlt. 472 PHYSICAESectio III. Membrum Posterius. Liber X. quidem debeat; sed amorem tamen suum, verò rem ex eo probet, quòd posita in cordnisi corde, viribúsque etiam corporeis expriImaginatione, oporteat illeic esse Irae, & Cumere non possit. Quod deinde ad Appetipiditatis sedem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
