# Opera omnia. Vol. 2 479.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 479.1 to 479.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/479.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/479.1

Scilicet, quia series Affectuum à dolore initium ducit, atque ideò status, in quo Animal affectuum expers, placidéque degit, dicitur Indolentia, ea de causa statim ac dolor ad aliquam partem interueniens hunc statum conturbat; subori tur in eadem parte exemptionis ab hoc dolote, ac proinde restitutionis in suum statum cupiditas, quò ad indolentiam redeatur. Cùm verò talis cupiditas vnicuique parti insideat, quatenus dolore affecta, eximi dolore appe tit, apparet ea tamen praecipuè ad eas parteis, quae ob defectum alimenti lacessuntur, aut ob seminis copiam pruriunt; ex eóque proin de intelligitur voluisse praesertim Naturam huiuscemodi geminam cupiditatem inderequatenus vtraque non ad vnius solùm partis incolumitatem tendit, sed altera quidem ad totius speciei, siue indiuidui, altera ad totius generis conseruationem dirigitur; cùm & nihil sit intereà mirum, si posterior vehe mentior sit, quatenus naturae magis interess Vniuersum genus, quàm speciem seruare. Ac voluit quidem Natura cupiditatem ita explere, vt voluptare ipsam doloris exemptionem condierit; at cùm doloris exemptio foret quasi finis praecipuus, adiuncta solùm voluptas fuit st Animal sese alacriùs ad exemptionem compararet; indicióque est, quòd exemptiolie facta voluptas euanescat, Indolentia supersit. Non profectò, quòd Animalia voluptatem semel experta, illius non meminerint, & cupiditate similis alterius, quam sibi, quasi nicum finem praestituant, accendantur; cùm lieic tamen cupiditas spectetur, provt à Nalura instituta est, & sponte naturae excitatur. at vt excitetur, neque memoria, neque opi nione, neque ratiocinio, sed sola doloris prae sentia, eiusve sensu indiget. Vnde & fit, vt haec cupiditas sit veluti caeca, neque (earum Instar, quae praelucente opinione creantur) in suturum, seu procul respiciat, sed ad id solùm, quod praesens est, quodque incommodat, abigendum feratur; ac ea de causa Plato non dieat id modò quod suo loco retulimus, esse samem, & sitim cupiditates manifestissimas, ac Vtramque innatam esse, auribus carere, & tote conatu ad expletionem voluptatis liberationemque ab omni molestia, quasi oestro percellere; sec exaggeret etiam, cupiditatem Venereorum esse periosum, inobsequentem, ac instar animalis etionem non audientis, oestróque velut perciti, nihil non subiicere pertentantem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
