# Opera omnia. Vol. 2 479.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 479.5 to 479.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/479.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/479.5

Fit rursus, vt ron quemadmodum Cupiditatis, sic opposirae Auersionis, Fugaeve meminerimus; sci licet Ilia malum praesens, non futurum est, sensus uilus cum auersione, odióque eius exprimi*t; & quae ipsius eximendi excitatur cupidi*indiscreta e st ab eiusdem Fuga. Vtcumque sit tamen, & ne contouersia de nomine fiat, dici saltem potest treis esse praecipuos, quibus partes subiiciuntur affectus, Dolorem videlicet, Cupiditatem, ac Volorentem, qui etiam citra opinionem, elicitumve iudiium exprimantur, persentiantique, etiam ab ipsis brutis. ori-- -o ipsis infantibus, ex quo in iucem editi sunt; primùm enim dolent ob frigus circumstans, vnde & calescere appetunt, ac dum fouentur, delectantur; ac subinde esuriunt, alimentum percupiunt, & sugentes lac voluptate mulcentur. Adnotandum verò interim discrimen inter affectus, varios, qui in dormientibus excitantur. Siquidem, tametsi non modò ambitiosus sonniat, affectátque honores, auarus diuitias, iraeundus vindictam; sed etiam famelicus parem, sitibundus aquam, pruriens mulierem; acnon in his minùs, quàm in illis somnia, affecúsque sine opinione non sunt, prioribus tanen solae opiniones praehabitae occasionem faciunt; at posterioribus occasionem facit notio aliqua excitata in corpore, quae per reruos, ac spiritus transmissa vsque in coebrum non sui modò imaginationem eret, sed affineis etiam species commouens, ansim praebet Phantasiae, vt haec, illáque superadiiciat, ac tantò magis amplificet, quantò per somnium non est aliarum rerum externarum praesentia, quarum sensus quid veri subit, aut non subsit iis, quae somniantur, planim faciat; vt intelligitur ex iis, quae circa insemnia deduximus. Atque haec pauca de Affectibus, qui corporis praesertim sunt. Sequitur de iis iam dicamus, qui ex eo videntur esse praesertim Animi; quòd fine intercedente opinione, iudiciove quodam Animi praeeunte non excitantur. Diximus autem eos excitari in pectore, ipsóque corde interuentu spirituum ab opinione boni, vel mali ira modificatorum, vt cor perinde illos persentiat, & pro opinionum varietate sic ab iis moueatur, vt partes aliae corporis, quas videmus etiam provt ipsa opinio tulerit, moueri.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
