Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 48.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vt flammae certè cuniculorum non pari semper successu sunt; sed provt illi sunt occlussores, patentiores; maiores, minores; profundiores, exstantiores; ac in materia compactiore, laxiore; sicciore, humentiore, &c. aut irritae sunt; aut commouent solum; aut eriam discutiunt; aut praetereà subuertunt; aut eructant demum, vibrántque instantia; ita flammae illae accensae ex subterraneis halitibus, pro conditione varia cauernarum, &fornicum; aut inanes plaerumque sunt sicubi fortè ipse fornix, terra-ve incumbens exstiterit laxior, dehiscere-ve facilè possit, vt quasi spiramentum fieri, quo flamma elabatur, valeat: aut solum leuiter commouent, intremisceréque faciunt, dum superstans nempe moles maior est, quàm vt subtercreata flamma moliri quidquam amplius possit; cùm &subducat se interim, si quâ rimulae aliquae, spiracula-ve patuerint: aut praetere à solùm discutiunt, exsoluúntque terram; tum Terra nimirùm succussa, vbique penè aperiri, ac perspirabilis fieri potest: aut insuper quoque subuertunt; dum ob resistentiores parteis, hiatus quidam patuli fiunt, in quos, quae circumstiterint partes, emotaeque fuerint, sorbeantur: aut praetereà demùm eructant, euibrantque cineres, fluores, glebas, saxa, pumices; dum ob resistentiam ea est perruptionis, exsilitionisque vehementia, vt quidvis obuium longè extrudat, &partem quoque in calcem cineremve redigat; partem colliquando reddat fluxilem; partem expungendo humorem, resiccet.