# Opera omnia. Vol. 2 481

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 481. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481

Quo pacto etiam duo alij affectus istis oppositi suboriuntur ex odio mali quod futurum seu absens est; Fugaquidem cupiditati opposita citra opinionem, quod illud propterea aduenturum sit; Metus autem oppositus spei cum opinione, quod aduenturum. Cùm soleat subinde ipsi Spei opponi Desperatio; videtur tamen ista potiùs opponenda Fidentiae; vt sint proinde duo quasi decussatim, subcontrariéque orti ex spe, atque metu affectus, Desperatio nempe ex metu; Fidentia verò ex ipsa Spe. Cúmque deinceps vt Fidentiam consequitur Audacia, sic Desperationem Pusillanimitas, aut segnities; eapropter videtur haec quoque discernenda affectuum biga. Et cùm postremo loco Ira quasi quaedam omnium Affectuum superiorum commistio, complexioque recenseatur ἄζυγος, videtur posse Lehitas, sedatiove illi adhiberi; vt haec sit postrema quasi coniugatio. Non sanè, quòd plures discerni non possint; sed quòd istae sint, quasi capita, ad quae omnes affectuum Varietates, ac species reuocari posse commodè Videantur, quod deinceps tentandum est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
