Latin
483.10 to 483.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 483.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
aut tenue, inspiratum, aut concupitum; itemque provt Ratio appetitum temperat, esseve effraenem patitur, magna est voluptas, aut parua; temperata, aut immodica, &c. fitque exinde vt plaeraeque remissione, &intensione seu moderatione, &elatione, quae se prodat signis exterioribus, distinguantur. Sic enim vt inde incipiamus, Gaudium v. g. voluptas est, quae in Animo, intusve ita concipitur, vt exteriùs non pateat, aut non certè se vltra modum diffundat. Laetitia autem, qua Animus ad exteriora quasi egreditur, apparétque praesertim in vultu. Nam cùm ratione, inquit Cicero, Animus mouetur placidè, 4. Tuscul. atque constanter, tum illud Gaudium dicitur; cùm autem inaniter, &effuse Animu, exsultat; tum illa Laetitia gestiens, vel nimia dici potest, quam ita definiunt, sine ratione Animi elationem. Indicat, porrò Stoicos, qui proptereà posse in Sapientem cadere gaudium, non item laetitiam censebant. 484 PHYSICASectio III. Membrum Posterius. Liber X. censebant.