# Opera omnia. Vol. 2 483.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 483.5 to 483.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/483.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/483.5

tas quasi coronamentum prosequutionis adeptionis, possessionis, seu fruitionis boni quatenus illa cordis effusio, qua Anima bonum praesens quasi complectitur, ipsum posfidet, ipso fruitur, suauitatem habet quas superfusam, cuius causâ ipsius possessio, fluitióque expetitur. Qua ratione Molestia est quasi aliquid oppositum fini, seu praeter intentionem, voluntatémque actioni superueniens; quatenus illa cordis compressio, qua Gassendus de Animalibus. Anima malum praesens horret, superfusum habet quasi amarorem, cuius causâ mali intrusio, infestatióque refugitur. Quod Aristo teles autem consequenter quaerit, quî fiat vt nemo continenter (seu diu) delectetur, causamque ex defatigatione petit; videtur posse planiùs ex eo causa repeti, quòd cùm voluptas citra restitutionem in naturalem statum non sentiatur, tantum dumtaxat duret voluptas, quantum in ipsa restitutione, causaeve incommodantis amotione perseueratur. Quod videretur iam de speciebus tam Voluptatis, quàm Molestiae heic appositè subiici, id paucis complectendum est. Nam quod primùm quidem ad voluptatem spectat; cùm aliae esse purae, ac honestae, aliae impurae obscoenaeque dicantur; constat manifestè rem esse Moralis considerationis; vti & ferè est, quòd aliae germanae, ac verae, aliae spuriae, fucataeque habeantur. Diuisio illa magis ad Naturalem attinet, quòd esse aliae corporis dicantur, aliae Animi; sed ea ferè patet ex hactenus dictis. Quanquam enim corpus Voluptate affici, quin Animus fiat illius particeps non potest; neque Animus oblectatione, quin illa redundet in corpus, vt proinde omnis voluptas vtriusque communis quodammodo sit; eae tamen appositè referuntur potiùs ad corpus, quae aliquo externo sensu percipiuntur, Gustúsque, & Tactus imprimis; eae verò potiùs ad Animum, quae cogitatione, sensúque externo non concurrente, maximè verò illae, quae ex veritatis contemplatione, honestarúmque actionum conscientia nascuntur. Edisserere autem vtrarumque species, immensa res foret, cùm illae haberi tam multiplices, quàm sunt res, ex quibus creari possunt, valeant; ac perspicuum sit huiusmodi res esse genere, & modo, quo ipsis potiri licet, infinitas. Quamobrem praestat quas aliunde species parteisve voluptatis Cicero habet, ac alij imitantur, heic recensere; vtcumque eae ferè nihil aliud, quàm voluptatis synonyma sint; aut quapiam dumtaxat circumstantia varientur. Quippe quatenus bonum est ingens, v. c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
