Latin
485.5 to 485.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 485.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
musculi versus eandem cartilaginem abducti consentientem illum habeant; qui ad par tem clauiculae superiorem exortus, ad labium vsque inferius propagatur, ipsúmque diducit, deorsumve trahit (quo etiam modo tractio, diductiove sit, risúsque adeo cooritur, cùm titillatae extremarum costarum cartilagines contrectationem refugiunt, iptumque diaphragma non sequuntur solum, sed etiam quasi concitant sensum) tum Pulmo vberiùs nspiratione inductum efflare totum neque momento, neque vno tenore ob concitatiorem diaphragmatis recursum valeat, sed illum succussim, ac per vices dispenset, aërque vt vi, ita interruptè extrusus creet sonum illum, vocemve intercisam, nulláque consonante articulatam, quae in risu, ac potissimùm vehemienti familiaris est. Est verò etiam incalefactio pectoris eò necessaria, vt admiratio comitem habeat illam vultus quasi apertionem, seu mavis exhilarationem, quae in risu conspicua est; quoniam alioquin sola admiratio supercilia quidem attollit, frontémque corrugat; at non proinde tota facies, ipsique cumprimis oculi induunt hilaritatem. Heinc possunt quidem attolli genae, labia diduci, nudari dentes, potéstque illa risus species fieri, qualem indignantes testantur, qualem insani exhibent, qualem ostentant, qui simulatè rident; sed quod illa totius vultus exhilaratio. &serenitas desit, non verus, germanúsque est risus, sed spurius, &pridem appellatus Sardonius, à Sardoa nempe, Sardoniave herba apium referente (licet alij aliò referant Adagium) qua vescentibus ora in rictum ex neruorum distensione sic dehiscebant, vt quasi ridentes mori cogerentur. Quamvis autem adiecerim debere causam laetitiae derepente afficere; non obstat hoc tamen, quin post ipsam primùm perspectam, iteratò ridearmus, siquidem facta aliqua Mentis ab illa diuersione, quae eius cogitatio subit iterùm, illam iterùm quasi nouam sistit, Ménsque illius consideratione nondum exsatiata, habet vnde iterum laetetur, iterúmque in risum erumpat. Notatu dignum interim est, cùm laetitia, risusque ex se, &ob illam spirituum, calorisque diffusionem res sit salutaris (quatenus scilicet discutiens, perspirabilemque faciens humorem melancholicum corpus alacrę, ac vegetum reddit) posse tamen illius causam adeò improuisam, vehementémque esse, vt prae pulmone nimis difflato, amplius in ipsum, inque cor hauriatur, transmittaturque sanguinis, quàm vt ferre ipsa, aut sinister cordis ventriculus possit, inque aortam transfundere; vnde &sit necesse tam respiratricem, quàm pulsatricem vim afflictari, ac opprimi; sicque &Animi deliquium, &mortem quoque interdum sequi.