# Opera omnia. Vol. 2 491-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/491-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/491-2

CAPVT V. De Cupiditate, & Fuga. VCCEDVNT Cupiditas, & Fuga. Quippe amor quidem, & Cupiditas (seu, mavis, Voluntas, Desiderium, Optatio, Libido, Appetitio, Auiditas, &c.) pro eodem haberi plerumque videntur, vt cùm dicitur Crescit Amor, aut, Crescit Cupiditas nummi, idque quatenus vterque affectus in rem bonam, voluptatisve alicuius creatricem tendit; at reuerà tamen eò differunt, quod Amor praecedat, & Cupiditas superueniat (priùs enim bonum cognitum amatur, & cohaerenter appetitur) quódque cupiditas feratur dumtaxat in bonum futurum, absensve, vnde & bono facto praesente euanescit: amor autem indiscriminatim feratur in bonum, seu illud futurum, seu praesens, seu etiam praeteritum sit. Nempe quasi Amor nihil aliud, quàm ipsam praecise creandae voluptatis facultatem, quae in bono sit, spectet; & Cupiditas nihil aliud, quàm ipsam voluptatis creationem, quae nondum sit, esse autem possit, attendat. Pari autem ratione, licet Odium, & Fuga (seu mauis auersio, declinatio, abominatio, &c. pro eodem haberi plerumque videantur, quatenus vterque affectus quaepiam abductio à re mala molestiaeve creatrice est, eo differunt tamen, quòd odium sit praeuium, Fuga verò concomitans (priùs enim odimus malum, ac tum illud refugimus, nobisve adesse nolumus) quodque odium mali tam absentis, quàm praelentis sit, & fuga futurae, absentisve dumtaxat; prorsus quasi odium videatur in malo solam praecisè facultatem creandae molestiae attendere, Fuga ipsam, quae esse possit, creationem. Quare & videtur Cupiditas nihil esse aliud, quàm affectus, quo Anima in rem visam bonam, absentemque sic tendit, vt illi habendae, fruendaeque veluti inhiet; Fuga verò nihil aliud, quàm affectus, quo Anima rem visam malam, ab sentémque sic refugit, vt auersam se illi declinandae contineat. Dico autem heic pariter rem visam bonam, & rem visam malam, quòd vt res amatur, sic deside retur, seu reipsâ, ac in se bona, seu opinione solùm bona sit; ac similiter vt odio habetur, ita refugiatur, seu reipsâ sit mala, seu mala solùm esse appareat. Absentem autem dico, quòd vterque affectus rem non praesentem spectet, eáque facta praesente esse desinat. Tametsi enim dum rem praesentem habemus, eámque possidemus, desideramus illam habere, possideréque diutiùs, constat tamen hoc desiderium spectare rem, non quasi momento praesente possessam, sed quasi possidendam tempore futuro, seu quod nondum sit, quoque proinde 492 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber X. proinde res nondum adsit, & cuius respectu Amoris proprium diximus. Quatenus autem ex accidente sit, quod iam possideatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
