# Opera omnia. Vol. 2 495.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 495.1 to 495.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.1

Fugae cohaerent) nam quae alioquin videtur Spei Desperatio opposita, Fidentiae potiùs opponitur. Et Spem quidem, Metúmque opponi, quasi duo contraria, familiaris sermo satis arLiceat sperare guit, iuxta quem sunt illa, timenti: &; Quasi certi quidpiam sit in rebus humanis, aut sperare sit prudentius, quàm timere? aliáque similia. Quòd autem affectus quasi succedanei cupiditati, ac fugae sint, vel ex eo constare potest, quòd tam spes, quàm cupiditas boni futuri, absentisve sit, tam metus, quàm fuga futuri, absentisve mali; effectumque esse exinde videatur, vt Stoici, & alij, qui quatuor primarios affectus, puta Cupiditatem, Metum, Voluptatem, Dolorem statuerunt, Cupiditatis nomine Spem, Metus homine Fugam comprehenderint. Horatius tertè, qui iuxta illos Cupiditatem Metui me morato illo superiùs carmine opposuit Gaudeat, an doleat, metuat, cupiatve, quia ed rem? dlibi tamen opposuit Spem; illo alio videlicet, Sperat infestis, metuit secundis, Differunt verò interim Cupiditas, ac Spes, quòd cum Cupiditas sit simplex quaedam anlelatio in bonum; Spes sit quasi quaedam ela tio, ob superadditam opinionem, quòd illuc aduenturum sit. Neque secus Fuga, & Metus, quòd cùm Fuga sit recessio quaedam simplex à malo; Metus sit quasi quaedam depressio, seu in se contractio, ob superadditam opinionem quòd aduenturum sit. Vnde efficitur, vt cùm Cupiditas, ac Spes indiuiduè penè se haSeant, vnusque ex vtroque affectus compo situs fiat, id quod Anima ad bonum habendum anhelat, inhiátque, Cupiditatis sit; quòd se illud habituram opinatur, confiditque, sit Spei. Dico autem penè indiuiduè; quoniam rarum omninò est, vt sit cupiditas sine spe, aut spes sine cupiditate; quatenus eorum, quae cupere, nec tamen sperare videmur, non tam cupiditas, seu voluntas ilam velleitas est; quippe aliquid impedit, Gassendus de Animalibus. quò minùs ventura opinemur; vnde euenire quidem vellemus; at ventura esse non confi dimus. Eorum autem, quae sperare, nec tamer cupere videmur, vt quae ad alios, non ad nos spectant, non tam spes est, quàm nuda exspectatio, seu sine affectu opinio: quippe quòd ventura quidem opinemur, at quae non propterea (quia nihil nos attineant, aut iuuent, cupiamus, neque idcircò ob futurum ipsorum aduentum efferamur spe.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
