# Opera omnia. Vol. 2 50

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/50

Quò attinere putes id, quod Plinius refert de singulari portento, quod in Mutinensi agro contigisse in Hetruscorum libris inuenit Namque, inquit, montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo assultantes, recedentésque; inter eos flamma, fumóque in caelum exeunte in terdiu; spectante è via Aemylia magna Equitum Romanorum, familiarumque, & viatorum multitudine. En & quod ad Pulsum, siue Succussionem pòst incita quom vis Exagitata foras erumpitur, & simul altam Diffindens terram magnum concinnat hiatum. In Tyria Sidone quod accidit, & fuit Aegis In Peloponneso; quas exitus ipse animai Disturbat vrbeis, & Terrae motus obortus. Multáque praeterea ceciderunt moenia magni Motibus in terris, & multae per mare pessum Subsedere suis pariter cum ciuibus vrbes.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
