Latin
501.9 to 501.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 501.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quare &est necesse vt contrariis hisce motibus agitatus sanguis in corde efferuescat, &quasi ebulliat; ex hócque calore efficiatur, vt omni segnitie, Pusillanimitatéque deuicta, Audacia eos animos addat, quibus quàm licet maxima vi ad vlciscendum prorumpatur. Quantumvis certè aliquando aut prae impotentia, difficultatéque exsequendi, aut prae metu grauioris mali ira concoquatur, &vel non illicò prorumpat, vel omneis vireis non adhibeat; illius tamen motus eius naturae est, vt nisi quid obstaret, summa vi, ac totus erumperet; eo modo, quo torrens ex se, &nisi repagula obstent, summo impetu, totúsque effertur; cùm &,vt oportet validissimum esse obicem, quem vehementia torrentis non frangat; sic esse oporteat validissimum, quem violentia Irae non perrumpat. Caeterùm, quia motus Irae ita ex auersione, &persequutione constat, vt praecipuè tamen in persequutione consistat; intelligi potest id bonum, quod sibi iratus proponit, malo, quod refugit praeualere; hoc est, voluptatem, quam sperat, dolore, quem sentit, esse potentiorem; sicque non abs re Homericum illud ab Aristotele commendari, είστε πολὺ γλυκόων μέλιτος καταλειβομένοιο, Vt melle effuso quam multum dulcior exstet. Ex quo etiam vulgò percrebuit, nihil esse vindicta dulcius. Verùm ecquidnam boni est, quod ex malo alteri vicissim inflicto speretur? Idipsum 502 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber X.