# Opera omnia. Vol. 2 503.10-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 503.10 to 503.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.10

) sed etiam illos, qui in vnum affectum procliues sunt, versus oppositum inclinari; vt auaros ad prodigentiam, ambitiosos ad modestiam, salaceis ad continentiam, caeterósque pari ratione. Tametsi porrò aliqui soleant solas propensiones habitu quaesitas, habitusve ipsos Mores dicere (cùm & Graeci u&ν Mores ἀὸ τοῦ ἔθες a consuetudine dicant) generaliùs tamen videntur mores vocari quae propensiones à Natura inditae sunt, ipsamve temperiem sequuntur, quatenus pro more, consuetumve, & frequens est, vt affectus iuxta ipsas suboriantur; & habitus vt plurimùm, quàm ipsas confirment, Animámque ad quempiam affectum propensam propensiorem efficiant; aut, si aliquis habitus propensioni naturali aduersetur, tum rationem subeat naturalis princibij, fiátque, quod dicitur, vt habitus, consuctudove sit quasi altera natura. Quòd certè mores non sint dumtaxat illi habitus, qui diuidi solent in virtutes, & vitia, & circa quos versatur Moralis Philosophia, vel ex eo constat, quòd describi, ac dici solent mores singulorum Animalium, vt Leonum, Equorum, Aquilarum, Gruum, Delphinorum, Thynnorum, 504 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber X.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
