# Opera omnia. Vol. 2 503.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 503.6 to 503.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.6

Siquidem, vt praeteream quod Aristoteles, & alij rem generaliùs probant ex iis, quae Anima per ebrietatem, maniam, aliáque id genus patitur; cùm motus, qui affectus sunt, ab opinione pendeant; & opinio formetur, prot rerum species exhibentur Phantasiae; ac retum species exhibeantur, provt se habet motio spirituum iuxta humorum, partiúmque crain, temperationemque variè creatorum, variéque discurrentium; idcircò motus Animae à corporis crasi, siue temperatione pendent. Nec vero ista ratione modò, sed illa etiam, qua nascentes motus facilè euanescerent, nisi ex temperie foret dispositio, quia in corpore exciperentur, fouerentur, vigerent; eo modo, quo excussa è silice scintilla momento exstinguitur, nisi in fomitem incidat, quo excepta colligat vireis, inque incendium abeat. Sic certè biliosis vel minima laesio eam speciem imprimit iniuriae, quae prae feruore dilatetur, ac amplietur proinde opinio, qua ira concitetur, atque inardescat. Sic sanguineis, & maximè semine abundantibus ij spiritus, qui venereorum species, vt sibi congruas concitent, ac opinio suboritur, ad quam Venereorum cupiditas sequatur; atque ita de caeteris. Deinde, cùm motrix facultas organo ad mouendum egeat; & organum variè inflecti obeundis variis motibus debeat; ac iterata saepiùs inflexio ipsum ad eosdem motus dispositius efficiat; haec verò dispositio nihil aliud, quàm habitus sit, vt suo loco deduximus; ideò facultas, qua Anima motus, qui affectus sunt, exserit, quantò illos exserit frequentiùs, tantò inflexiora, obedientioráque facit organa, tantóque proinde ad mouendum illa habilior, procliuiórque redditur, idque efficitur, quod Cicero ait, vt Animi nempe concitatio inueteret, & tanquam in venis medullisque insideat. Et vide exemplum, quod statim affert. Nam cùm, inquit, est concuvita perunia, nec adhibita continuò ratio, quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas, & inhaeret in visceribus illud malum, exsistitque morbus, & aegrotatio, quae auelli inueterata non potest, eique morbo nomen est Auaritia; similiterque caeteri morbi, vt gloriae cupiditas, vt mulierositas, &c Hac proinde ratione videmus non modò illos, qui propensi ad aliquem affectum sunt, reddi ipso vsu propensiores (sic enim dediti pecunię euadunt auariores, dediti ambiendis honoribus ambitiosiores, dediti venereis salaciores, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
