# Opera omnia. Vol. 2 51.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 51.5 to 51.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.5

Qui porrò putemus hoc posse alia ratione contingere, quàm vt super- exstantes cauernis sub-marinis moles ita obliquè eructentur, vt non recidant in ipsas cauernas, quae interim aquis oppleantur, sed in adiacens, & solidum fundum, cui ea ratione super-exstruantur, vt etiam supra maris superficiem elatae haberi possint in Insulis? Credere certè tantam struem in tantam atcolli altitudinem, quòd cauernae rursum ex ipsis ad perpendiculum decidentibus formentur; aut compacta priùs massa laxior, fungosiorque reddatur, vt posset quispiam defendere videtur, prorsùs fugere captum. Ac adden dum quidem fortè videretur, vt etiam sub mari esse cauernae valeant, in quas coacti halitus & flammam concipiant, & claustra effringant; sed & digrederemur nimiùm & exe quuti rem aliàs sumus Subiiciendum heic potiùs quidpiam foret de duratione Terrae motus: sed vno tamen verbo; cùm is aliquando breuissimus sit, vt qui est à me anno M.DC.XVII. nocte sequente Eidus lanuarias Aquis- Sextiis obser uatus (siquidem facta ter commotione, quâ & aedificia, & cum ipsis fenestrarum vitra, cubiliáque, & alia succussa non leuiter fuere, quisque tremor non ampliùs, quàm per se cunda quinque, durauit, neque alterutrum interuallum, quàm septem, vel octo, aut ad summum decem; sicque tota duratio vix fuit dodrantis minuti) aliquando tamen perdurat in dies, in menseis, in annos, sed factis nempe interuallis (vt in Neapolitani nuperis; & donec praesertim Veseuus deflagrauit) atque id quidem provt halitus; ex quo gignitur Terrae-motus, copiosus est, vel parcus; provt sufficitur, vel destituitur, provt tributus est in paucos, vel in plureis cuniculos; provt calescens, flammescénsque, promptè, lentè, crebrò, rarò, pérque interualla prorumpit. Aliquid etiam de iis locis, quae Terrae-motui obnoxia sunt; sed paucis quo que ea esse constat, quae vt subtus sunt cauer nosa, ita praesertim sulphuris, bituminisque copiâ abundant; neque halinitro destituuntur, cuiusmodi maximè esse loca maritima videmus. Ex quo fit, vt, licet Aegyptus mariti ma, & nitrosa sit, Aristoteles tamen ipsam à Terrae-motu eximat; scilicet neque saxosa est, vt ideò cauernosa sit, & bitumine sulphurélib. 2. cap. 80. que non affluit. Copulat Plinius Aegypto Galliam, ob eandem videlicet causam; Plutarchus lib.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
