# Opera omnia. Vol. 2 51.6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.6

Quo etiam modo cum par quantitas aquae Tartonensis in illis eisdem montibus pependisset vncias duodecim cum septem drachmis, ac semisse, sícque esse solùm deberent tres cum semisse salis drachmae, fuere nihilominùs drachmę quinque. Quam rem cùm obstupescerem, conieci quidem causam esse, quòd cùm non appenderim aquas in iplo ex fontibus haustu, sed hûc translatas, & nonnisi post moram interpositam, qua ex is potuerit quidpiam exhalari, vnde densiores remanserint, & in minore quantitate tantumdem salis retinentes; praeiudicatum tamen nolim nullam esse aquam, quae magis, minusve sali exsoluendo, concipiendóque idonea sit, quàm quaevis alia, id que praesertim cùm non licuerit experimentum iterare, & in fontibus ipsis maximè, quos Murilegulorum durities obstruxit Quod verò ad maris Salsedinem spectat, notum est quàm celebris semper fuerit de illa controuersia, Anaximander enim & Anatagoras, scribente Plutarcho censuerunt mare nihil esse aliud, quàm humoris primi reliquias, quae prae adustione salsae remanserint.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
