# Opera omnia. Vol. 2 51.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 51.9 to 51.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.9

de suquoque, cum copulari etiam possent plaeraque perst, loca mediterranea, & plana praesertim, ac ideò minùs cauernarum, succorúmque illorum concretorum habentia. Aliquid demùm de tempestate, qua Terrae-motus creditur potissimum contingere; Verùm cùm experientia probet quacumque indiscriminatim tempe state contingere; frustrà esse videtur, quòd Aristoteles concuti ait vt plurimùm Terram & caelo tranquillo, & noctu, & Vere, Autumnóque, & paullò ante defectum Lunae, & consimilia huiusmodi. Quo eodem modo id, quod habet de Aquilone, & Austro confligentibus, cùm Achaiae ora commota est, videri potest casu effectum; & fortè quidem ob varios oppositósque halitus, qui Terrâ nonnihil variis in locis dehiscente eructati fue rint. Plaerumque certè non modò venti, verùm etiam flammae comparent; quae & nisi semper visantur, ideò esse potest, quòd tametsi Terra latè succutiatur, ac tremat flamma tamen locis angustis, & plaerumque inuiis, incultisque exspiret; aut quòd terra superposita succussa, variéque hiscente, it& subintret in rimas, & minutatim conci datur, vt particulae singulae mole oppressae, Gassendus de Inanimis. discutiendóque impares obruantur, nec conDe Maris spicuae fiant. Salsedine, & varijs proprietatibus

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
