Latin
517.1 to 517.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 517.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Concrescit verò, compingitur, indurescitque illeic intereà, quae per caetera intestina materia fluxa labitur, tum ex aggestione, tum quia humor abit in flatus, qui aut per interualla erumpunt, aut sphinctere pro arbitrio obstante intrò se, ac in intestina superiora recipiunt, nisi via per rectum sic occlusa sit, vt eorum proruptioni obstari non possit. Ex eadem porrò est proui dentia, quòd vt tam rectum intestinum, quàm ipsius capsulae excipiendae vberiori materia dilatabiles aliquovsque sunt; sic vesica ex membrana quoque, sed longè vt crassiore sic dilatabiliore est, ne continuò stillans in ipsam vrina continenter quoque compellat sphincterem, &perpetuum quoddam stillicidium fiat; sed sit Animali satis temporis, vt donec vnâ operâ egeratur, aliis rebus vaceti Reuocari potest ad corporis truncum quasi quaedam appendix Cauda; est enim in iis Animalibus qui eam obtinent, quaedam spinae dorsi continuatio, vt in Piscibus quidem po tissimum est manifestum; cùm &in caeteris os Sacrum non sic vertebrarum seriem interrum. pat, quin ad medium eius discerni, tamets non sint emobiles, possint, ac in homine quoque desinant in coccygem dictam, quam apud genteis aliquas abire in caudam pro **2. lixiorem ferunt. Scribit certè Plinius nasci Bialicubi in India homines caudâ villosa, perken nicitatis eximiae; &Paulus Venetus esse memorat, quibus cauda ad vnius palmi longitudinem canum instar dependeat. Quamvis autem in Anibus nullae sint neque ossis Sacri, neque lumborum vertebrae; vt tamen sacrum os peramplum succedit supernè dorsi vertebris; ita infernè succedentia habet aliquot oslicula ipsam coccygem, siue vropygium (citra plumas spectatum) conflantia, idémque praestantia, quod vertebrae praestant tam in Viuiparorum, quàm Oniparorum Quadrupedum cauda, &proportione etiam spondyli cauda aliquorum Insectorum. Originem porrò ad os Sacrum habent mouentes caudam musculi, perque ipsas vertebras propagantur; vt pro illius breuitate aut longitudine ipsam attollant, demittant, in latus, &obliquè deflectant; cùm &qui Auium sunt proprij Vropygium ita di ducant, vt implantatas ipsi pennas surrigere simul, expanderéque in orbem valeant, Artus supersunt; quo nornine comprehendunt in Hominibus, aliisque nonnullis Animalibus, brachia, &crura, manus, ac pedes In caeteris crura, &in Auibus etiam alas. De Brachiis vt primùm dicamus, principium Brachij est Scapula, quae &humerus plerisque vocatur. Notum eius os Omoplata dictum, cui inserti musculi varij, vt vasse moueatur efficiunt.