Latin
517.10 to 517.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 517.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Flectentes autem duo musculi ab vsque interna brachij Apophysi, alterove illo tuberculo exorti, &secundum radium, cubitúmque traducti, alter ad pollicis radicem, alter ad os primum sub auriculari digito inseruntur. Extendentes verò ab externa brachij eiusdem Apophysi exorti, ac pari ratione traducti, inseruntur alter quidem partim ad os primum pollicis, partim ad os Metacarpij succedens; alter ad Metacarpi os situm proximè sub auriculari. Discernitur verò praetereà in Vola musculus Palmaris vocatus (Vola enim etiam Palma dicitur) qui ex eadem radice cum flectentibus ortus, pariterque traductus, ita per volam diffunditur, vt cuti cohaereat, ipsiúsque vt sensum, sic vim apprehendendi corroboret. Digiti, extrema pars manus ternis ossiculis, seu 518 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber XI. dente sit.