Latin
519.1 to 519.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 519.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Connullus sine quapiam actione, saltem ex acciducunt, adducuntve introrsum duo, qui in Tibiam interiùs inserti, oriuntur ex spina supetiore Ilij; &cùm alter Poplitaeus dicatur, alter vulgò vt Longus, ita Sartorius dicitur quòd is praesertim ad illam crurum decussationem inseruiat. Abducit vnus, qui eandem quidem originem, sed insertionem tamen habet ad partem tibiae exteriorem, &membranosus cùm sit, Fascia lata ideò vocatur, quòd musculos omneis femoris circumvestiat, &in pedem etiam extremum excurrat. Pes demùm id habet commune cum Manu, vt in treis parteis partibus manus respondenteis diuidatur, videlicet (Tarsum, Metatarsum nonnullis Pedium) &Digitos; ex quibus Tarsus qui dem constet ex septem ossibus, quorum maxi mum sit ipsum Calcaneum, quod est totius corporis basis, &inter quod, malleolósque intercipitur, quod Astragalum, &Talum appel lant, cùm caetera antrorsùm promotiora sint; Metatarsus constet ex quinis, pro totidem digitis; digitorum quisque ex ternis, Polli ce excepto, qui solùm ex binis, Pedem autem inflectunt (antrorsum nimirùm) duo musculi quorum alter ex superiore parte tibiae, alter Biceps partim à superiore, partim à media parte Perones orti, in ossa metatarsi heinc inde inseruntur. Extendunt verò treis, qui ab vsque tuberibus femoris exorti, incrassescunt sub Popliti, ac duo praesertim Gemelli dicti, alter internus, alter externus, sub quibus contentus Plantaris abit cum ipsis in tendinem crassum, qui in calcaneum inseritur. Diducunt in latera duo, alter ex tibia, alter ex Perone, sed vergendo in postica, profecti, ac in me tatarsum, vt antici, inserti. Digiti demùm pari ratione, ac digiti manus mouentur; nis quòd Pollex, tametsi quatuor musculis sibi propriis flectatur, tollatur, adducatur, abducatur, non potest tamen caeteros digitos, Pollicis manus instar, complecti, propter os quintum metatarsi à caeteris quatuor non perinde abiunctum. Quod superest enim Alatuor caeteri flectuntur quoque, seu deprimuntur musculis duobus longo, &breui dictis, qui Profundo, &Sublimi respondentes in quatuor tendines diuiduntur, quorum qui è breui sunt in secundum os, articulumve ita inseruntur, vt ad regionem primi perforentur, quò pars longi pergens in tertium, transitum liberum obtineat.