# Opera omnia. Vol. 2 519.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 519.5 to 519.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/519.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/519.5

Sic & extenduntur, siue attolluntur musculo vnico, qui ex superna, exter láque tibiae parte exortus, & in tendines quatuor fissus, in singulas articulationes inseritur. Quin etiam adducuntur quoque, abducunturque à suis Inter-osseis, & vermicularibus, nisi quòd Inter ossei non seni solùm, sed etiam deni interstinguuntur. Ac se ita quidem Brachiorum, Crurúmque motus in Homine habent; neque secus in Simiis, Vrsis, & si quae sint alia consimiliter digitata. Ad caetera quod attinet, non multum dispar ratio est, quatenus easdem habent flexuras, & sola manuum, pedumve forma dissidere deprehenduntur. Ad Alas certè Auium quod Pectat, earum conformatio brachia planè refert, quando, vt in descriptione earum dictum est, constant ex Humero, Lacertove, cuius sit Gassendus de Animalibus. os simplex; ex Cubito cuius sit duplex, vt pote praeter Vinam Radius; ex Carpo cum ipsis commisso; ex Metacarpio, in quo praeter speciem Pollicis sepositam duo ossicula discernuntur, cum duobus quasi digitis vlteriùs productis. Sunt & flexurae consimiles, ex eóque sit, vt partibus singulis mouendis sui destinati musculi obseruentur. Siquidem praeter musculos quatuor, quibus Scapula sursum, deorsum, antrorsum, retrorsumque agitur, obseruabiles decem sunt (in maiusculis taltem Auibus, quibus Humerus variè flectitur, extenditur, adducitur, abducitur, gyratur. Insignes autem maximè sunt, qui in pectore siti ad pectus adducunt, (vbi carnosi maximè sunt) illéque item, qui postico, & ex tota penè vertebrarum serie exortus, alam retrorsum, & deorsum trahit. Sic Cubitum quoque mouent musculi seni, & Carpum totidem; vtcumque & Carpus, & Metacarpium, & Digiti, quia non ad quidpiam apprehendendum, ori admouendum, depellendum, elaborandum, comparan tur, sed dumtaxat ad diducendum, conducendúmque extremas plumas, idcircò non eadem, qua in humana manu, varietate flectuntur. Alae igitur quasi brachia sunt tum ob hanc rationem, conformationis putà, flexurarum, & motuum; tum ob situm in corpore similem, obque relictum, commissumque solis pedibus progrediendi munus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
