# Opera omnia. Vol. 2 527-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527-3

Denique, non hinnitus item differre videtur, Inter equas vbi equus florenti aetate inuen Sint ne nocius minae natuPinnigeri saeuit calcaribus ictus amoris, râ, &c. Et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, Ac quomsis aliàs concussis artubus hinnit? Ac rursus in genere Auium, Postremò genus alituum, variaeque volucres Accipitres, atque Ossifragae, mergique, marini, Fluctibus in salsis victum, vitamque petentes, Longè alias alio iactant in tempore voces; Et quom de victu certant, praedaque repugnant. Et partim mutant cum tempestatibus vnà Raucisonos cantus, cornicum vt saecla vetusta, Coruorumque greges, vbi aquam dicuntur, & imbreis Poscere, & interdum ventos, aurasque vocare Concludit verò, Ergo si varij sensus animalia cogunt, Muta tamen cum sint, varias emittere voces, Quantò mortaleis magis aequum st tum poFuisse Dissimileis alia, atque alia res voce notare. Dicendum heic esse quidpiam videretur de prima, ac vera impositione nominum, quatenus habetur ex Literis Sacris, in quibus licet legere stitisse Deum coram Adamo omnis generis Animalia, & quo vnumquodque donauit, hoc illi nomen exstitisse; verùm id permittendum Sacrae Scripturae Interpretibus; vti & quod legitur de illa memorabili confusione, quae in Turris Babel exstructione contigit, & à qua vsque fuit varietas Linguarum. Attingendum etiam quidpiam videretur de praecipuarum tam capitalium, quàm deriuatarum linguarum varietate, antiquitate, propagatione, amplitudine, praestantia, & similibus; verùm ad Polyhistoras & Polylogos id prosequi spectat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
