# Opera omnia. Vol. 2 529.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 529.1 to 529.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/529.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/529.1

Attendit verò deinde quoque in ipsis Quadrupedibus; quoniam, cùm iuxta ante-dicta, partem superiorem eam habuerit, quae est à capite ad anum, inferio rem crura, pedésque ano proximos, censuit in ipsis easdem parteis anteriores simul, & posteriores esse, easdem posteriores, & inferiores; ac idcircò pedes capiti viciniores esse illis hotas, non quà anteriores dicuntur, aut sunt sed quà superiores, & brachiorum sunt loco. Attendir & in caeteris sanguineis, quatenus Pinnae Piscibus alarum instar sunt, & partem etiam posterioremve ad dextram, & sinistram flectunt; &, si quibus pinnae non sunt, vt Muraehij, varij in ipsis flexus notas supplent, vti & serpentibus, seu natent, seu repant: quippe in quibus flexus dextri, sinistrique sint, iique anleriores & posteriores, qui sint superiores, in feriorésque habendi. Attendit demum in exsanguibus, in quorum praesertim reperiuntur, quae duabus solùm notis moueant superiorum, videlicet, ac inferiorum partium, vt sunt quae arenatim incedunt, veluti Lumbrici, & Scolopendrae; circa quas obseruat, tametsi pars posterior, ab anteriore resecta adhuc promoueatur, id ex eo esse quòd Animal eiuscemodi vnum quasi multa Animalia sit, vt putà in quo vitae, ac motus principium non sit vni tantum parti alligatum, sed toto quasi corpore diffusum. Quamvis autem quae in genere ostreaceo turbinata sunt, non in vertiginem quidem, sed in partem tamen quamlibet moueantur, vt proinde nulla esse illis determinata nota videatur; tribuit tamen illis dextrum & sinistrum, quòd motus omnis? dextro sit, ac inde solùm argui, quod illa dextum vndique habeant. Esse verò omnem motum à dextris ex eo arguit, quod & onera gestemus humero sinistro; & altero pede subsul tim incedentes, sinistrum vsurpemus, quoniam id quod mouet, dextrum scilicet, solutum esse ae liberum debear. Sed ad motus partium, quibus totum Animal promouetur vt redeam, obseruat Aristoteles fieri eiusmodi nullum Posse sine flexione, & directione, neque vllam llexionem, aut directionem fieri sine alique quiescente, hoc est Physico quodam puncto in Ipsa membrorum articulatione, quod sit quasi sentrum, circa quod immotum pars, quae flectitur, transeat à recto situ, quem habet cun alia, in qua est id punctum ad curuitatem, aut angulum cum eadem parte constituendum; & quae pars dirigitur, transeat ab huiuscemodi curnitare, aut angulo ad rectum cum eadem parte situm.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
