# Opera omnia. Vol. 2 529.11-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 529.11 to 529.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/529.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/529.11

Nam, vno quidem fieri non potest; quia corporis moles ita vni pedi ad perpendiculum, secundumve axem grauitatis insistit, vt fieri inclinatio promotionis gratiâ non valeat, quin illicò corpus, tanquam pondere extra perpendiculum facto, corruat. Et quamvis vno pede saltetur; neque tamen ad saltum quicquam opus est, vt Aristoteles habet, pedibus (& constare certè res potest vel ex eo quod diximus de vermiculis casei, qui carentes pedibus ira contrahuntur, vt cum impetu resilientes saltent; eo modo videlicet, quo buxi folia prunis admota) neque is non est, vt laboriosus (propter obliquatum in eum pedem corpus, ad compensandum alterius, imò dimidij corporis pondus; vnde & lassitudo statim sequitur) sic periculosus ob difficultatem sistendi (vbi est cessandum) ad perpendiculum corporis, nisi alter succurrat pes, vt inter vtrumque perpendiculum & reciprocando quaeratur, & repertum constet. Non potest verò etiam gressus pedibus tribus fieri; quoniam seu duo ad vnum latus, & tertium in alio; seu duo antè, & terrium pòst, vel contrà esse concipias; constat neque vnum, neque duos posse ad promouendum corpus attolli, quin maiore corporis mole, atque PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber XI. atque pondere in eam partem propendente, Bipedum gressu, quem esse proprium HomiAnimal versus illam proruat. Quòd si rem num, Auiumque manifestum est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
